Index   Back Top Print

[ EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA APOSTOLICA

OCTOGESIMA ADVENIENS*

AD MAURICIUM S. R. E. CARDINALEM ROY,
CONSILII DE LAICIS ATQUE PONTIFICIAE COMMISSIONIS STUDIOSORUM A «IUSTITIA ET PACE» PRAESIDEM:
OCTOGESIMO EXPLETO ANNO AB EDITIS
LITTERIS ENCYCLICIS E VERBIS APPELLATIS
«RERUM NOVARUM».

 

Venerabilis frater Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem

1. Octogesima adveniens anniversaria memoria Litterarum Encyclicarum, a verbis «Rerum Novarum» incipientium, quorum nuntio animi ad agendum pro sociali iustitia pergunt incitari, Nos movet, ut nonnulla proferamus mentis cogitata; quod quidem eo facimus consilio, ut quaedam conferamus in medium, Decessorum Nostrorum persequentes doctrinam de re sociali atque normas suasionesque edicentes, quas necessitates postulant mundi, qui continenter mutatur. Namque Ecclesia una cum hominum societate peregrinatur, eiusdemque est particeps sortis in rerum ac temporum vicissitudinibus. Quamvis ipsa ad Dei amorem et ad salutem nobis a Christo allatam annuntianda incumbat, tamen Evangelii lumine humanam navitatem collustrat atque homines adiuvat ad Dei consilium, amoris plenum, exsequendum, eorumque desiderii glene satianda.

2. Animadvertimus autem - quod Nostram alit fiduciam - Spiritum Domini in mortalium animis pergere operari et ubique communitates congregare christianas, quae officiorum suorum in societate sint consciae. In omnibus enim terris continentibus, in quovis hominum genere, in quavis natione cultusque ingenii forma, quibuscumque in vitae condicionibus, Dominus germanos Evangelii apostolos non desinit excitare.

Hos quidem datum est Nobis convenire et admirari et eorundem confirmare animos, cum recentiora Nostra itinera faceremus. Ad hominum multitudines accessimus, quarum audivimus postulationes atque clamores, qui simul erant inopiae ac spei indicia.

Tunc nova luce eminere Nobis visae sunt graves, quae nostra aetate agitantur, quaestiones, peculiares quidem cuique regioni, tamen communes universae hominum consortioni; hi enim se ipsi interrogent de sorte sua futura atque de cursu et significatione illarum, quas nunc fieri contingit, mutationum. Gravia exstant discrimina, si ad progressionem in re oeconomica, in ingeniorum cultu et in re politica apud varias nationes attendatur: alice enim regiones machinariis industriis optime sunt instructae, aliarum regionum vero oeconomica ratio adhuc in agrorum cultura innititur; alice nationes opibus affluunt, alice inopia laborant; alii populi in disciplinarum artiumque cultu summum fastigium assecuti sunt, alli vero litterarum elementorum ignorantiam depellere adhuc nituntur. Ubique plus expetitur iustitiae et pax affectatur securior, mutua inter homines ac populos servata reverentia.

3. Profecto diversae sunt rerum condiciones, in quibus christiani, violentes aut inviti, secundum cuiusque regionem, instituts socialia-politica, formasque cultus humani versantur. Hic enim coguntur silere, suspecti habentur, quasi in societatis partes secundarias sunt detrusi, absoluto civitatis imperio, libertate destituti, continentur. Illic vero, tenues inferioresque numero inveniuntur, quorum vox difficile audiatur. Aliis in nationibus, in quibus Ecclesia locum obtint bene constitutum, interdum etiam legitimum ac publicum, ictibus est obnoxia ex illo orientibus discrimine, quo hominum societas concutitur, atque nonnulli eius sodales alliciuntur rationibus nodi expediendi turbulentes violentisque, unde prosperiores exitus se sperant consequi posse. Cum tamen nonnulli, iniustitiarum, quae nunc sunt, incuriosi, praesentem rerum statum prolatare nitantur, alii commentis irretiuntur seditiosorum, quae iis humanam consortionem perpetuo meliorem, falsa rei imagine fallente, promittunt.

4. Si tam diversae condiciones rerum considerantur, arduum profecto Nobis est unam enuntiare sententiam, qua solutio, omnibus locis congruens, proponatur. Verumtamen eiusmodi studio minime ducimur neque hoc est officii Nostri. Etenim ipsae christianae communitates id agere debent, ut propriae regionis statum ex rei ventate perscrutentur, ut eum luce immutabilium Evangelii verborum illustrent, ut principia cogitandi, iudicandi normas, regulas operandi e sociali doctrina Ecclesiae hauriant; doctrinam dicimus eau, quae temporum cursu est confecta, maxime vero hac machinaria aetate, ex illo scilicet die, historia digno, quo Leo XIII «de opificum condition» nuntium edidit, cuius anniversariam memoriam recolere est Nobis hodie et honoris et laetitiae causa. Eiusmodi ergo christianarum communitatum est, adiuvante Spiritu Sancto, discernere – dum communione cum episcopis, ad quos pertinet, coniunguntur et cum ceteris christianis fratribus et omnibus bonae voluntatis hominibus colloquia serunt – quae vice ineantur et quae munia suscipiantur oporteat ad illas in rem socialem, politicam, oeconomicam inducendas mutationes, quae necessariae esse videntur, neque ullam moram saepe patiuntur.

Dum ergo eiusmodi promovere mutationes contendunt, christifideles imprimis fiduciam confirment, quam in efficacitate Evangelii atque in propria singularique indole eius postulationum habent collocatam. Non enim ideo obsoletum est Evangelium, quod annuntiatum est, scriptum et ad vitae usum deductum in prorsus diversis rei socialis animorumque cultus condicionibus. Ea quae docet ac suggerit, per illam vivam experientiam locupletata, quae in traditione christiana saeculorum cursu est habita, semper nova sunt, quod attinet ad conversionem hominum et progressionem vitae socialiter ducendae; quibus tamen non ita uti licet, ut ad peculiares causas temporales vertantur, oblitterato evangelico nuntio universali atque perenni (Cf CONC. ΟΕCUM. VATIC. II, Const. Past. Gaudium et Spes, 10: AAS 58 (1966), p. 1033).

5. In huius aetatis perturbatione rebusque incertis, Ecclesia singularem nuntium edere, nisusque hominum confirmare valet, qui ad propriam sortem futuram efficiendam admovent manus eandemque ad sua consilia student conformare. Ex quo tempore per Encyclicas Litteras, a verbis «Rerum Novarum» incipientes, vivaciter impenseque pronuntiata est indigna probrosaque opificum condicio in societate, quae oriebatur, quaestuosae industriae dedita, progressio rerum alia capita et alias rationes iustitiae socialis mentibus insinuavit, quemadmodum etiam per Litteras, a verbis «Quadragesimo Anno» (AAS 23 (1931), p. 209 sq.) et «Mater et Magistra» (AAS 53 (1961), p. 429) appellatas, iam est declaratum.

Recens autem Concilium Oecumenicum operam navavit hisce quaestionibus expediendis, praesertim in Constitutione Pastorali, quae a verbis «Gaudium et Spes» initium sumit. Ac Nosmet ipsi per Encyclicas Litteras, «Populorum Progressio» inscriptas, hasce agendi normas iam amplificavimus: Illud hodie maxime interest omnes pro certo habere ac veluti sentire, socialem quaestionem nunc ad universam coniunctionem inter homines hominum magnopere pertinere (3: AAS (1967), p. 258). Cum enim Ecclesia clarius etiam altiusque iudicavisset, et expendisset quid hac de re Christi Iesu Evangelium flagitaret, suum esse duxit hominibus magis etiam egregiam navare operam, ut nοn modo gravissimae huius quaestionis ii momenta omnibus vestigiis indagarent, sed etiam sibi persuaderent, hac summa discriminas hora, communi omnium actione vehementer opus esse (Ibidem, 1: p. 257).

Hoc officio, cuius penitus conscii sumus, Nos hodie impellimur, ut nonnulla cogitata suasionesque prοponamus, quas amplissimae quaestiones hominibus hac aetate expediendae gignunt.

6. Ceterum proximae Synodo Episcοporum erit propositum, ut accuratius expendat altiusque perscrutetur munus Ecclesiae implendum in iis, quae ad graves spectant quaestiones, quas iustitia in mundo hodie ponit. At anniversaria memoria Litterarum Encyclicarum «Rerum Novarum» Nobis hodie opportunitatem praebet sollicitudines et cogitata Nostra de hac quaestiοne in te, Venerabilis Frater Noster, deponendi, utpote qui Commissions Nostrae a «Iustitia et Pace» et Consilii de Laicis Praesidem agas.

Hoc modo Nobis perplacet etiam huiusmodi Sanctae Sedis Instituta adhortari ad opus efficaciter persequendum, quo Ecclesiae actionem pro hominibus promovere contendunt.

7. Verumtamen, non immemοres quaestionum perennium, ad quarum studium Decessores Nostri se contulerunt, Nos de aliis volumus admonere quaestionibus, quae propter instantem necessitatem, amplitudinem, implicatiοnem in futuros annos habeant oportet christifideles sollicites, ut una cum ceteris hominibus vires suas impendant novas difficultatibus expediendis, quibus ipsa hοminum sors futura un discrimen vocatur. Etenim quaestiones sociales, quas hodierna ratio oecοnomica infert — cuius generis sunt condiciones humanae opum gignendarum, aequa bonorum permutatio ac divitiarum partituo, significatio et momentum auctarum rerum, quae necessitatis causa consumuntur, participatiο munerum — in ampliore novi cultus civilis complexione cοllocentur oportet. In mutationibus, quae nunc tam vehementer tamque velociter fiunt, homo se cotidie denuo detegit seque interrogat de significatione sui ipsius ac de communi hοminum superstite vita. Cum vero haereat, num documenta superioras aetatis, quam prorsus abiisse nimiumque iam discrepare arbitratur, sibi sint accipienda, homini tamen opus est futuram suam sortem — eam tam incertam esse animadvertit quam instabilem — illustrare per veritates immutabiles et aeternas, quae eum sine dubio transcendunt, sed quaram vestigia ipse, dummodo velit potest reperire (Cf 2 Cor 4,17).

I

8. Maioris vero ponderis res eaque singularis hodie Nostrum animum tangit, id est nimis densatus urbium incolatus; quae res in cunctis accidit regionibus, sive in iis, quae quaestuosa industria iam sunt instructae, sive in iis, quae ad humani cultos progressum adhuc nituntur. Post longum cursum saeculorum civilis cultus agrarius iam imminuitur. Ceterum, num sufficiens cura intenditur in recte disponendam melioremque reddendam vitam agrestium, quorum condicio, quoad rem oeconomicam minor et interdum misera, causa est, cur in suburbia, tristes hominum coacervationes, illi commigrent, ubi neque opus faciendum inveniunt neque habitationem?

Continens haec e rure demigratio, incrementa machinariae industriae, non intermissus populorum auctus, vis alia attractiva magnarum urbium efficiunt, ut multitudines ibi conglobentur, quarum immensitas vix possit animo fingi; siquidem iam sermo fit de ingentibus urbibus, quae, «megalopoles» nuncupatae, a centies ac pluries centenis milibus hominum habitentur. Sunt quidem urbes, quarum amplitudo eiusmodi est, ut aequior habeatur incolarum dispositio. Quae, iis, qui propter agri culturae progressiones vacui sunt, copiam operis faciendi dantes, hominum convictum et societatem praebent, quibus proletariae condicionas inductio civiumque conglobatio devitentur.

9. Immodica autem harum urbium accretio ad auctus accedit quaestuosae industriae, non tamen par fit cum iisdem. Inductio enim machinariae industriae, in technologicis inquisitionibus naturaeque mutatione innixa, propositum sibi iter sine intermissione insistit, vim suam effectivam continenter demonstrans. Cum autem aliae societates in opibus gignendis amplificantur atque in unum se colligunt, aliae pereunt aut sede sua commoventur, novas afferentes difficultates sociales, videlicet invitam cessationem ab opere, sive ad artes sive ad regiones quod attinet, personarum ad alias artes accommodationem earumque mobilitatem, stabilem opificum aptationem, inaequalitatem condicionum, in quibus variae partes quaestuosae industriae versantur. Certatio omnem modum excedens hodiernisque instrumentis usitans ad res in vulgus suadendas aptis, novas semper, quas peperit, res in medium confert, illosque allicit, qui eas consumant, cum veteres officinae, quae rectum adhuc tenent cursum, inutiles reddantur. Dum permagnae populi partes praecipuis necessitatibus vitae consulere nequeunt, contenditur, ut appetitiones rerum supervacanearum excitentur; qua de causa non immerito ponitur quaestio, num homo, licet tanta sit assecutus, operositatis suae fructum in se ipsum retorqueat. Postquam ergo naturae opes, ut par est, in suum usum convertit (Cf Litt. Encycl. Populorum Progressio, 25: AAS 59 (1967), pp. 269-270), nonne ipse servus efficitur operum a se fabricatorum?

10. Nonne vitae cultus, qui proprius est densati urbium incolatus et augescenti civili cultui, in machinaria industria posito, iungitur, reapse sapientiam hominis provocat, eius facultatem res disposite temperandi, eius praevidens ingenium? In ipso gremio societatis, quaestuosa industria florentis, nimium illud urbis incolendae studium convellit vitae consuetudines et instituta usu recepta, in quibus aevum transigi solet: familiam, vicinitatem, ipsius etiam christianae communitatis cοmpages. Homo enim novam experitur solitudinem, non quidem ex natura sibi infensa, cui ut dominaretur, est per saecula annisus, sed in ipsa multitudine sibi ignota, qua circumfunditur et in qua se velut peregrinum esse persentit. Densatus urbium incolatus, qui est sine dubio quasi quidam gradus progredientis societatis humanae quique iam retrοagi nequit, non facile expediendas quaestiones homini affert: scilicet quοmοdo urbium incrementa coerceat, earum temperet dispοsitionem, alacritatem civibus iniciat ad omnium bonum. In hac autem confusa accretione novi oriuntur proletarii; qui in media se collοcant urbe, unde divites quandoque recedunt; qui in suburbiis cοnsidunt, quae, miseria squalentia, circumsaepiunt, adhuc tacita quasi cum expostulatione, urbes nimio luxu fruentes, ubi nempe bona effrenate consumuntur ac saepe dissipantur. Urbs non fraternas promovet congressiones nec mutuum auxilium, sed discrimina fovet atque etiam neglectionem; novas concitat formas immoderati quaestus ac dominationis, quatenus nonnulli, aliorum necessitates ad suum usum convertentes, inde lucra faciunt prorsus improbanda. Pone aedium frontes multae latent miseriae, quas etiam proxime habitantes vicini ignorant; aliae autem sunt apertae, videlicet ubi dignitas humana abicitur: cuius modi sunt delicta, scelera, medicamenta psychotropica, erotismus, qui dicitur.

11. Infirmiores autem cives illis vitae condicionibus conflictantur, quibus humanitas exuitur, deprimitur conscientia, damna familiae instituto inferuntur; promiscua domicilia popularia minimum quiddam intimae intra domesticos parietes consuetudinis haberi non sinunt; iuvenes recens matrimonio iuncti habitationem sibi consentaneam, cuius mercedi solvendae sint pares, frustra exspectantes, animos demittunt, quod etiam eorum unitatem in discrimen adducere possit; pueri puellaeque, e domo nimis angusta fugientes, in viis hac utuntur compensatione, ut sociis amicisque adhaereant nec sit, qui inspiciat et vigilet. Gravi ergo officio ii, ad quos pertinet, obstringuntur annitendi, ut eiusmodi rerum cursum moderentur ac recte dirigant.

Est ergo necessarium illam restitui socialis vitae veluti contextam rationem, qua quisque humanae personae iustis appetitionibus possit satisfacere, ac quidem quod pertinet ad urbis vias, ad regiones, ad civium universitatem. Instituendae sunt, ratione ducta communitatum et paroeciarum, sedes animis recreandis variaque eruditione excolendis idoneae, multiplici quidem consociationum forma servata; praeterea circuli honesto otio apti, loca coetibus agendis destinata, conventus, quae rei spiritualis causa celebrentur; ubi singuli, e solitudine evadentes, fraternas cum aliis necessitudines fungere possunt.

12. Est autem munus, quod christiani debent participare, eo videlicet pertinens, ut urbs aedificetur quasi locus, ubi homines eorumque communitates amplificatae exsistant, ut novae ineantur rationes vicinitatis aliusque necessitudinis, ut peculiares modi excogitentur iustitiam socialem ad effectum deducendi, ut sors futura, quae omnium est propria et quam fore difficilem praesentitur, a cunctis in se recipiatur. Hominibus, in promiscua urbium confusione stipatis quod tolerari iam nequit afferendus est nuntius spei ope fraternitatis, quae vivendo exprimatur, et iustitiae visu manifestae. Christiane, huius nove, quo tenentur, officii conscii, ne deficiant animis in immensitate urbis, quae nota caret singulari, sed Ionae prophetae meminerint, qui Niniven, urbem magnam, diu perlustravit, ut faustum nuntium misericordiae divinae ibi annuntiaret, in infirmitate sua roboratus sola vi verbi Dei Omnipotentes. Re quidem vera in sacris Bibliis urbs saepe perhibetur locus peccati et superbiae, qua elatus homo sibi fidit vitam sine Deo se instituere posse, quin immo potentem adversus cum sese estendere. Est tamen etiam Ierusalem, urbs sancta, locus, ubi Deo occurritur; quae est promissum civitatis descendentis de caelo (Cf Apc 3,12; 21,2).

13. Urbanae vitae ratio ac mutationes, per machinariam industriam inductae, quaestiones pleniore in luce ponunt, quae usque adhuc minus recte intellectae sunt. Exempli causa, in hominum societate, quae nunc oritur, quinam mulierum iuvenumque proprius erit locus?

Revera arduum ubique hodie est colloquium, quod cum adultis iuvenes habent, qui appetitiones rerumque novarum studia afferunt, atque etiam de futuri aevi sorte incerti penitus sunt. Quem effugit hinc graves oriri posse contentiones, discidia, munerum abdicationem, intra ipsa domestica saepta, immo in controversiam vocari sive auctoritatis exercendae rationes, sive institutionem ad libertatem, sive traditionem quorundam bonorum firmarumque opinionum, quae omnia humanae ipsius societatis fundamenta penitus attingunt?

Item apud plures nationes in id studia impenduntur — quod interdum acriter expostulatur ut lex de mulierum statu sanciatur, quae quidem, iniusto quovis remoto discrimine quod obtineat inter utrumque sexum, mulieri paritas iurium attribuatur, debita habita ratione eius dignitatis. Non equidem de commenticia illa loquimur paritate, quae differentias denegat a Creatore ipso statutas, ac muneri idcirco adversatur, praecipui sane momenti, quod ad mulierem spectat in intimo domestico convictu haud secus ac media in societate. Leges, quae hac in re progressu temporis ferentur, ita erunt perficiendae, ut peculiare mulieris munus tutentur, ad quod ipsa suapte natura vocatur, eique simul agnoscant et iustam personae suae libertatem et iura aequalia, quibus partem habeat in civili cultu, in vita oeconomica et sociali atque in publicae rei administratione.

14. Ecclesia in recenti Oecumenico Concilio haec graviter affirmavit: Principium, subiectum et finis omnium institutorum socialium est et esse debet humana persona (Const. Past. Gaudium et Spes, 25: AAS 58 (1966), p. 1045). Unusquisque ergo homo iure est praeditus opens faciendi, facultatis habendae, ex qua ingenii dotes suamque personam in muneris exsecutione promoveat, aequae accipiendae mercedis, qua suam suorumque vitam materialem, socialem, culturalem, spiritualemque digne excolat (Ibidem, 67: p. 1089), illis demum fruendi auxiliis, quibus indigeat tum ob aegritudinem tum ob provectam aetatem.

Si populares civitates ad huiusmodi iura tuenda principium de condendis opificum collegiis agnoscunt, eaedem tamen non semper promptas se praebent ad illius exercitationem. Profecto harum consociationum momentum magnum est: eo enim spectant, ut variarum opificum classium personam gerant, legitimam eorum sociam operam promoveant ad oeconomicam societatis prosperitatem, iidemque magis magisque conscii fiant suorum officiorum in communi bono procurando. Nihilominus actio collegiorum opificum difficultate non caret: nam voluntates cupiditate inflammari, hic et illic, possunt, cuiusdam dominationis opportunitate utendi, ut, praesertim per operis desertionem — quae ut extrema ratio propria iura defendendi legitima sane habenda est — condiciones nimis graves imponantur generali rei oeconomicae vel toti corpori sociali, aut etiam expostulationes prorsus politicae fulciantur. Quodsi praesertim agitur de ministeriis, in publicam utilitatem exsequendis iisque cotidianae vitae totius communitatis necessariis, tunc fines sunt aeque aestimandi, qui si transcendantur, damna societati illata omnino sunt improbanda.

15. Ut breviter dicamus, quaedam iam progressiones factae sunt, quo plenior iustitia et maior munerum participatio in mutuas inter homines necessitudines inducerentur. Verumtamen, hac in amplissima provincia, multa adhuc sunt patranda. Quare in rebus perpendendis, indagandis, experiendis naviter perseverandum est, ne serius iustis operariorum appetitionibus prospiciatur; quae quidem eo magis invalescunt, quo magis eorum institutio, ipsorum dignitatis conscientia, eorundem vigor consociationum proficiunt atque augescunt.

Caecus propriae utilitatis amor dominandique studium indesinenter animos sollicitant; quare usque diligentius rerum iudicium necessario requiritur, ut iniustae rerum condiciones inde ab eorum ortu perspectae penitus habeantur, atque ea gradatim iustitiae forma instauretur, quae minus ac minus manca evadat. Ac revera, si ad mutationes attendatur per machinales structuras invectas, quae postulant, ut iis vitae ratio cito assidueque accommodetur, facile cernimus eos, quibus inde nocumentum inferatur, numero fieri crebriores eosdemque minus valere ad vocem interponendam suam.

Ad hos recentiores «pauperes» — qui scilicet sunt vel corpore invalidi, vel minus apti ad se in societatem inserendos, vel senes, vel variis de causis socialis vitae segreges Ecclesia suas convertit sollicitudines, ut eos reperiat, adiuvet locumque ipsis debitum eorumque dignitatem tueatur in hominum consortione, quae ob aemula certandi studia prosperique cupiditatem successus omnem veluti humanitatem exuisse videtur.

16. Hominum numero, qui in iniusta rerum condicione versantur, accensendi sunt — quamvis de re haud nova pro dolor agatur — ii quoque qui, stirpis, originis, coloris, civilis cultus, sexus vel religionis causa, iure aut re discrimini sunt obnoxii.

Discrimen autem, a stirpis diversitate quaesitum, impensiore hodie studio attenditur, quippe quod acres gignat animorum contentiones tum intra quasdam civitates, tum ad necessitudines quod attinet inter varias nationes. Iure homines arbitrantur nullo pacto probari posse, ac propterea prorsus reiciendam esse propensionem ad tolerandas vel sanciendas leges aut se gerendi rationes, quae constanter a praeiudicatis de stirpe opinionibus proficiscantur. Etenim humanae familiae inembra eandem naturam, ideoque eandem dignitatem participant una cum iisdem iuribus iisdemque primariis officiis, quemadmodum ad eandem supernaturalem sortem vocati sunt. Quibus communis est patria, omnes aequales esse debent coram lege, iisdemque oportet pari iure pateat aditus ad vitam oeconomicam, ad animi culturam, ad rem politicam et socialem, nec non ad aequam civitatis opum partitionem.

17. Cogitatio Nostra convertitur etiam ad precarium statum, in quo magnus operariοrum numerus versatur, qui ad exteras gentes migrarunt, et, cum sint illic alienigenae, difficilius legitima sua fura socialia valent vindicare, quamvis ad rei oeconomicae incrementum nationis, a qua sunt recepti, reapse conferant. Omnino necessarium est illam exsuperari agendi rationem, in nimio propriae nationis studio positam, ut lex de illorum statu condatur, qua ipsis migrandi agnoscatur ius, facilius iidem populi corpori inserantur, expeditius iis reddatur suae artis profectus, et copia praebeatur convenienti domo utendi, ubi familiae, data opportunitate, cum iis coniungi possint (Cf Litt. Encycl. Populorum Progressio, 69: AAS 59 (1967), pp. 290-291).

Cui hominum classi accensendae sunt gentes, quae ut opus quaerant, vel ut calamitatem quandam aut locum insalubrem fugiant, suas relinquunt regiones et alibi domo extorres degere coguntur.

Omnium profecto ac potissimum christianorum hominum (Cf Mt 25, 35) officium est alacriter allaborare, ut fraterna omnium gentium instauretur coniunctio, quae quidem necessarium verge iustitiae fundamentum ac stabilis pacis condicio est existimanda: Nequimus vero Deum omnium Patrem invocare, si erga quosdam homines, ad imaginem Dei creatοs, fraterne nos gerere renuimus. Habitudo hominis ad Deum Patrem et habitudο hominis ad homines fratres adeo connectuntur, ut Scriptura dicata «Qui nοn diligit, nοn novit Deum» (1 Io 4,8) (CONC. OECUM. VATIC. II, Decl. Nostra Aetate, 5: AAS 58 (1966), p. 743).

18. Ob natorum incrementa, praesertim apud novas nationes, proxima aetate augescet numerus eorum qui opere vacant, ac propterea miserorum aut parasitorum more vitam traducere coguntur, nisi forte homines, conscientia officiorum salutariter excitati, omnium vires voluntatesque coniungant, eo quod efficax promoveatur ratio pecuniae collocandae, recte ordinandi apparatus gignendarum, emendarum vendendarumque opum, itemque de cetero aptam institutionem impertiendi. Nobis plane compertum est, quam vigili cura apud Instituta internationalia huiusmodi quaestiones expendantur; quare vota ex animo proferimus, ut iis, quae ab eorum membris declarata sunt, quam primum facta iungantur.

Non sine trepidatione animadvertere est hac in re quendam fatalis necessitatis sensum etiam eorum animos invadere, penes quos est publica potestas. Qui sensus eo interdum impellit, ut remedia quaerantur a malthusianae doctrinae commentas, tam impense in vulgus praedicata, ut tutu proli impediendae tutu abortibus faciendis faveatur. Verum in huiusmodi tam gravi rerum discrimine, id asserere oportet, familiam, sine qua nulla societas potest consistere, ius habere iis subsidiis utendi, quibus ad congruam perfectionem pervenire valeat. Non est dubium — ut in Encyclicis Litteris, «Populorum Progressio» inscriptis, monuimus — quin potestates publicae, quantum ad eas pertinet, in haec se queant interponere, cives hac de re docentes et accommodata rei consilia capientes, dummodo haec praescriptis legis moralis cοngruant, et fusta coniugum libertas absolutissime servetur. Cum vero ius firmis simum matrimonii et procreationis demitur, actum est de humana dignitate (37: AAS 59 (1967), p. 276).

19. Profecto numquam apertius quam nostra aetate inducuntur homines ad socialia incepta excogitanda. Quare prorsus necesse est, ut ad id opens ingenii vires ac divitiarum copia impendantur, quanta in militares apparatus et in rei technicae experimenta insumuntur. Si homo oblatas agendi opportunitates praetermittit, ac nisi novas orituras de re sociali quaestiones tempestivo tempore prospicit, hae aliquando graviores sane fient quam ut liceat sperare eas pacate componi posse.

20. Praecipuas nostrae aetatis mutationes commemorantes, nolumus silentio praeterire augescens cotidie momentum instrumentorum communicationis socialis, eorumque efficacem vim ad mentis habitum, ad rerum cognitiones, ad humana instituta et ad societatem ipsam immutanda. Ipsa profecto bene multa afferunt commoda: eorum enim auxilio, notitiae undique terrarum ferme ilico ad nos perferuntur, coniunctionem perficiendo, quae locorum longinquitates praetergreditur, et inter omnes homines unitatis causas promovendo, ita ut institutio optimarumque artium cultus latius propagari possint. Verumtamen huiusmodi communicationis socialis instrumenta, suapte operandi natura, novum quoddam dominatus genus pedetemptim efficiunt. Quidni igitur quaeritur de iis, penes quos est reapse horum instrumentorum moderatio, de propositis quae sibi constituant, de subsidiis ad eadem persequenda, de effectu demum, qui eorum opera consequitur, quod attinet ad singulorum libertatis exercitationem, itemque ad rerum politicarum doctrinarumque provinciam, sive etiam ad vitam socialem atque oeconomicam et ad animi culturam? In homines, horum instrumentorum potestate pollentes, praegrave recidit conscientiae onus, ratione habita sive veritatis nuntiorum ipsis evulgandorum, sive necessitatum et effectuum, quae sunt inde consecutura, sive denique vitae bonorum, quae proponuntur. Praeterea, televisifici instrumenta ope, singularis aperitur cognoscendi modus et lineamenti nova cuiusdam civilis cultus adumbrantur: qui ab imagine appellatur.

Potestatibus publicis, ut patet, non licet ignorare neque augescentem vim instrumentorum communicationis socialis, neque commoda aut pericula, quae eorum usus infert, quod ad verum progressum atque incrementum civilis societatis pertinet. Unde earum munus est, ad serviendum bono communi suas recte obire partes, fructuosa incepta promovendo et auxilia praebendo singulis hominibus et coetibus, cum hi primaria bona personae et communitatis humanae defendere nituntur. Iis praeterea curae erit, ut, opportunis initis consiliis, arceatur id quod suapte natura communi noceat veluti patrimonio vitae bonorum, in quibus germana societatis progressio innititur (Cf CONC. ΟΕCUM. VATIC. II, Decr. Inter Mirifica, 12: AAS 56 (1964), p. 149).

21. Dum rerum conspectus, in quo homo ponitur, ita secundum imagines convertitur, quae selectae ei exhibentur, alia quoque animadvertitur immutatio, quae modo sane calamitoso et inopinato humanam consequitur navitatem. Cuius rei fere repentino conscii homines hodie fiunt: se scilicet ex rebus naturae tam inconsiderate lucra fecisse, ut periculum sit, ne eam destruant damnumque huiusmodi pravi usus in ipsos vicissim recidat. At non modo ea, quae circa hominem sunt, huic continenter infesta redduntur, cuius generis sunt naturae contaminations, purgamenta, novi morbi, absoluta delendi potentia; verum etiam ipsi humanae consortioni homo amplius non moderatur, ita ut vitae condiciones, in quibus in posterum conversabitur, sibi prorsus intolerabiles inducere possit. Agitur de quaestione sociali, quae tam late patet, ut universam humanam familiam attingat.

Ad huiusmodi novos rerum prospectus cogitationes suas christiani convertant oportet, ut una cum ceteris hominibus valeant in se recipere sortem, quae iam omnibus communs dicenda est.

II

22. Dum doctrinarum technicarumque artium progressus faciem terrestris hominum sedis maximopere permutat ac novas affert rationes cognoscendi, operandi, rebus utendi mutuasque ineundi necessitudines, homo in hodiernis hisce vitae condicionibus duplici se moveri studio demonstrat, et quidem eo vehementius quo magis ipsius rerum cognitio atque educatio proficiunt: studium scilicet aequalitatis assequendae et studium officia participandi; quae sunt duae formae dignitatis ac libertatis humanae.

23. Ut autem haec bina studia in rerum ordinem atque in publicas structuras insererentur, progressus facti iam sunt in definiendis hominis iuribus et in pactionibus inter nationes ineundis, quibus haec iura pussent ad usum transferri (Cf Litt. Encycl. Pacem in Terris: AAS 55 (1963), p. 261 sq.). Verumtamen iniqua discrimina, quae fiunt inter homines diversae stirpis, animi cultus, religions, rerum publicarum formae, semper renascuntur. Revera saepius humana iura, si non spernuntur, adhuc tamen non agnoscuntur, vel externa tantum coluntur observantia. Pluries etiam accidit, ut serius leges condantur quam inductae rerum condiciones poscant. Quae leges, etsi necessariae, nihilominus satis non sunt ad necessitudines inter homines nectandas, quae vere in iustitia et aequalitate ntantur. At Evangelii doctrina, cum nobis caritatem praescribat, docet etiam praecipuam reverentiam pauperibus deberi eosque in societate peculiarem obtinere locum: ac praeterea fortunatiores homines officio obstringi quibusdam suis iuribus abdicandi, quo liberalius bona sua in aliorum commodum impendant. Etenim si hominibus altior, quam iuris praecepta imperant, deest conscientia officii alios observantia colendi eosque adiuvandi, ipsa civium aequalitas, lege statuta, ut causa praetexi poterit iniqua et manifesta discrimina faciendi, aliena opera continenter male utendi, alios reapse contemnendi. Nisi renovato studio instituuntur animi ad mutuas hominum necessitudines fovendas, legis aequalitas, quae plus aequo urgeatur, vivendi genus inducere potest nimis privatis favens utilitatibus, quo sua quisque vindicet iura, communi bono posthabito.

Estne quin videat, quanti momenti sit hac in re christianae vitae sensus, qui ceterum cum intimis hominum appetitionibus congruit, qui diligi cupiunt? Amor erga hominem, quod primarium est bonum in rerum natura, pacis condiciones parat sive sociales sive internationales, dum fraternam omnium hominum coniunctionem confirmat (Cf Nuntium ad universos homines, Calendes Ianuariis diem fovendae paci per tutam terrarum orbem dicatum celebraturos: AAS 63 (1971), pp. 5-9).

24. Duplex, quod diximus, studium assequendae aequalitatis et munerum participationis ad promovendum sane quoddam popularis societatis genus spectat. Varia autem huiusce proponuntur exempla, quorum aliqua iam sunt in usum traducta; sed eorum nullum omni numero probatur, adeo ut hac de re investigationes inter opiniones doctrinales et experiendi rationes adhuc esse pergant. Christianorum vero officium est in huiusmodi inquisitione partem habere, haud secus atque in ordination et in vita civiles societatis. Cum enim sit animal sociale, homo suae faber fortunae est intra plures peculiares coetus, qui ut perficiantur ulteriusque provehantur, ampliorem necessario societatem, quae universalis indolis sit, politicam nempe societatem, postulant. In hac igitur prolata societate quaelibet singulorum hominum navitas est collocanda, et hac ipsa de causa indolem boni communs induit (Cf CONC. ΟΕCUM. VATIC. II, Const. Past. Gaudium et Spes, 74: AAS 58 (1966), pp. 1095-1096). Quod idem valet ac dicere quantum momenti habeat ad vitam in societate agendam illa institutio, qua, praeterquam quod de uniuscuiusque iuribus tradatur notitia, in memoriam revocentur ea, quae cum ipsis necessario nexu cohaerent: agnitio scilicet officiorum, quibus alius erga alium tenetur. Conscientia autem et perfunctio iniuncti sibi muneris vicissim maximeque pendent ex sui animi moderatione, ex susceptione onerum necnon modorum, quibus certi libertatis termini sive singulis sive peculiaribus coetibus describuntur.

25. Politica actio – estne opus animadvertere hic de actione, non autem de composita quadam doctrina agi? – per adumbratam societatis figuram est suffulcienda, quae plane sibi constet in certis subsidiis adhibendis et in capiendis consiliis, e plenaria profluentibus notitia vocationis humanae et dissimilium pariter formarum, quas eadem vocatio in societate obtinet. Nunc autem neque ad civitates, neque ad politicas quidem factiones, quae in seipsas tantum omnem curam intendant, pertinet dare operam ad aliquam doctrinam imperandam, iis adhibitis, quae duram secumferant in animos dominationem, omnium sane pessimam. Illorum tantum coetuum, qui animi cultus et religionis vinculis coniunguntur, proprium est – salva, ut patet, libertate sodalium alere ac fovere, sine sui studio propriasque tenendo vias, in medio societatis corpore hasce certas ac definitas persuasiones, quae hominis societatisque naturam, originem ac finem respiciant.

In hac porro provincia repetere iuvat principium illud, quod Concilium Vaticanum II renuntiavit: Nec aliter veritatem sese imponere nisi vi ipsius veritatis, quae suaviter simul ac fortiter mentibus illabitur (Decl. Dignitatis Humanae, 1: AAS 58 (1966), p. 930).

26. Qui igitur christianus suam vivere fidem vult, politicam exsequendo actionem veluti ministerium in aliorum utilitatem, ne secum ipse pugnet, illis doctrinarum placitis nequit favere, quae, vel radicitus vel ob praecipua disciplinae capita, abhorreant a fide, quam profitetur, et ab iis, quae de homine sentit. Neque igitur marxianis favere ei licet doctrinis earumque materialismo atheo et dialecticae, qua violentiam asserunt, illi demum rationi, qua personae libertatem in communitate absorbent, cum interea quamlibet denegent transcendentem praestantiam homini atque rebus, sive a singulis sive ab universis gestis. Neque christianus liberalium, qui audiunt, favet doctrinis, quae personae libertatem extollere affirmant, eam a quavis regula seiungentes eamque exstimulantes ad rerum utulitatem et potentiam tantummodo conquirendas, ac demum sociales inter hommes nexus ita aestimantes quasi facile paeneque sua sponte ex privatorum inceptis consequantur, non autem sint potius finis et primaria ratio, unde ordinatae societatis excellentia perpendatur.

27. Numquid est opus, quae subesse possint in sociali qualibet doctrina, ambiguitates explicare? Modo enim illa actionem sive politicam sive socialem eo perducit, ut simpliciter ad rerum ordinem accommodet abstrusum quoddam cogitatum, quod in mentis tantum sensu continetur; modo autem ipsum est cogitatum, quod patrando operi deservit tamquam nuda callide agendi via. Nonne utroque in casu, homo ita periclitatur, ut a semetipso paene abalienetur? Christiana fides hasce profecto doctrinas exsuperat iisque interdum adversa et contraria collocatur, quatenus Deum omnia transcendentem omniumque creatorem agnoscit, qui, per cunctos rerum creatarum gradus, et vocat et alloquitur hominem certa praeditum libertate certisque devinctum officiis.

28. Aliud etiam periculum oritur, cum alicui doctrinae penitus inhaeretur, quae verge omnibusque numeris expletae scientiae fundamento careat, ad eandemque confugitur quasi definita sit prorsusque sufficiens; atque adeo novum quoddam idolum effingitur, cuius quidem absoluta et coercens indoles, nonnumquam inscio animo, retineatur. In ea enim doctrina se quiddam invenure arbitrantur, unde suam, quamvis violentam, actionem defendant, paruterque magnanimo aliis ministrandi proposito satisfaciant; quod propositum certe permanet, sed tamen tali absorbetur doctrina, quae, etiamsi vias ad hominem liberandum suadeat, eum tandem aliquando in servitutem addicat.

29. Si autem in praesenti studiosi viri de huuusmodi doctrinarum regressione loqui coeperunt, id fortasse opportunitatem afferre potest, ut ad transcendentem solidamque christianae religionis praestantiam aditus aperiatur; simul tamen id contingere potest, ut mentes vehementiore motu in novum positivismi, ut aiunt, formam prolabantur: technicam dicimus artem, quae tam longe lateque est pervulgata, ut videatur quasi ratio praecipua humanae navitatus atque praeponderans vivendi consuetudo, immo etiam modus quidam loquendi; verumtamen reapse non quaeritur, quid ipsa signficet.

30. Verum, eiusmodi positivismo praetermisso, qui in homine unam tantum partem seu mensuram considerat quamvis eam hodie multum habere ponderis considerat — eumque hoc de causa veluti detruncat, chrustianus, dum suum persequitur opus, inter rerum ipsum cursum conspicit aliquot incepta, quae a compositis antea doctrinis profecta sunt, sed aliqua ex parte ab iisdem distinguuntur. Iam pridem Ioannes XXIII, Decessor Noster fel. rec., in Encyclicis Litteris, quae «Pacem in Terris» inscribuntur, inter ea distingui posse ostendit: Par omnino est — ut ait ipse — a falsis philosophorum placitis de natura, de origine, de fine mundi et hominis plane incepta distinguere, quae sive res oeconomicas et sociales, sive ingenii cultura, sive civitatis temperatiοnem contingunt, etiamsi incepta hoc genus ab illis placitis originem et incitamentum ducant; quοniam, dum formula disciplinae, postquam definite descripta est, iam non mutatur, incepta illa, utpοte quae in mutabilibus rerum condicionibus versentur, his non possunt quin sint admodum sane obnoxia. De reliquo quis eat infitias, in hisce inceptis, quatenus videlicet cum rectae rationis praeceptis congruant et iustas hominis appetitiones referant, posse aliquid boni et probandi messe? (AAS 55 (1963), p. 300)

31. Hisce temporibus christifideles alliciuntur doctrinis socialismi eiusque variis formis, quae temporis decursu ortae sunt. In quibus studia aliqua ac proposito reperire conantur, quae in ipsorum animis, vi suae christianae fidei, insident. Existimant enim se in hanc historiae viam dirigi atque illuc cupiunt suam conferre operam. Illa autem historiae via, aliis in continentibus terris generibusque civilis cultus, alias prae se fert rationes sub eodem nomine, tametsi hic motus excitatus est atque excitatur saepius doctrinis, quae cum christiana fide componi nequeunt. Peracre igitur subtileque postulatur iudicium, quoniam crebrius christiani, socialismo allecti, eo inclinant, ut generatim quidem et universe illum sibi fingant tamquam aliquid omnu ex parte perfectum: ex quo socialismus fit voluntas servandae iustitiae, mutuae necessitudinis et aequalitatis. Ipsi praeterea agnoscere recusant violentas coercitiones motuum socialismi historicorum, qui ex iis doctrinis, unde exorti sunt, pendere pergunt. Inter varios illos modos, quibus socialismus declaratur — huius generis sunt magnanima cupiditas et inquisitio aequioris societatis, motus historici cum ordinatione ac proposito rei politicae, composita doctrina, quae se profitetur hominis considerationem exhibere integram liberamque prorsus — discrimina sunt instituenda, quibus ipsis rerum in adiunctis certa seectio fiat. Verumtamen discrimina haec efficere non debent, ut modi illi putentur inter se omnino separati ac seorsum consistentes. Vinculum definitum, quod pro re nata iis intercurrit, liquido denotari opοrtet; quae quidem perspicientia christianos comprehendere sinet, quousque liceat sese immiscere atque implicare his consiliis, iis servatis bonis praesertim libertatis et officiorum conscientiae et spatii vitae spiritus tribuendi, quae omnia plenum spondent hominis progressum ad perfectionem.

32. Alii autem christiani ex se exquirunt, utrum historica marxianae doctrinae explicatio iam permittat certum aliquem ad eam accessum. Namque ii percipiunt dissolutionem quandam marxismi, qui hucusque se praebuit unum doctrinarum corpus, unde homo totus atque mundus in suo progressionis cursu explanarentur, ac propterea atheus fuit. Praeter doctrinarum concertationem, quae publice dividit formas diversas marxismi-leninismi in ipsa interpretatione mentis conditorum, et extra apertas illas contentiones inter plura genera publicae rei administrandae, quae ab eadem doctrina hodie repetuntur, nonnulli discrimina ponunt inter multiplices declarandi marxismi modos.

33. Alii scilicet existimant marxismum potissimum manere actuosam exsecutionem illius pugnae, quae inter varias sociales classes pugnetur. Quoniam perpetuam vim semperque recrudescentem acerbitatem dominationis atque iniqui quaestus ex hominibus facti experiuntur, nihil aliud marxismum esse arbitrantur nisi pugnam, interdum sine ullo alio consilio, certationem nempe, quam necesse sit ali et etiam continenter excitari. Aliis vero ipse in primis est exercitatiο communis politicae atque oeconomicae potestatis sub unius factionis moderatione, quae se solam asseverat exprimere ac despondere bonum omnium, adempta sive singulis sive ceteris coetibus universa agendi eligendique potestate. Iuxta alios, tertio, marxismus — sive rerum potitus est sive minus refertur ad doctrinam socialisticam, innixam in materialismo historico, quem vocant, atque in negatione omnium naturam transcendentium. Aliis demum is apparet formam praeferens magis extenuatam, quae nostrorum temporum homines magis allicit: nempe habetur opera aliqua ad scientiae normas exacta, accuratissima via investigandarum rerum socialium ac politicarum, rationabile idemque iam historia probatum vinculum inter meram mentis notionem atque usum turbulentae rerum conversionis. Quamvis hic explicandi modus commendet nonnullas rei ipsius facies, ceteris neglectis, easdemque interpretetur secundum doctrinae placita, tamen idem quibusdam suppeditat, una cum operandi subsidio, firmam mentis persuasionem praeviam actioni, dum sibi sumit scientifico se modo dispicere impulsiones progredientis hominum societatis.

34. Si autem in illa marxiana doctrina, qualis in ipsius vitae actionem traducitur, hae variae distingui possunt facies atque quaestiones, quae inde christifidelibus proponuntur tum ad deliberandum tum etiam ad agendum, vanum profecto est atque periculosum eam ob causam oblivisci arctissimi illius vinculi, quod penitus easdem coniungit; item diversa amplecti elementa marxianae investigationis, nulla habita ratione necessitudinis, quae cum doctrina ipsis intercedit; denique ingredi in mediam illam classium contentionem eius que marxianam interpretationem, dum perspicere omittitur genus societatis violentae atque imperii absoluti, ad quae paulatim actio illa perducit.

35. Ex altera vero parte conspicitur renovado doctrinarum liberalismi, quem vocant. Hic enfim motus vigescit tum nomine oeconomicae efficacitatis, tum voluntate tuendi uniuscuiusque adversus dominatum magis magisque pervagatum institutorum atque etiam adversus proclivitates imperiosas publicarum auctoritatum. Incepta singulorum sunt quidem sustinenda atque provehenda; sed christiani, qui hanc ingrediuntur viam, nonne fita sibi fingunt liberalismum omni ex parte perfectum, qui ideo fit tamquam pro libertatis causa pronuntiatio? Ii exoptant novum huiusce doctrinae genus ad nostram aetatem accommodatius, attamen facile obliviscuntur liberalismum philosophicum, suapte origine et ortu, falsam esse asseverationem singulorum hominum autonomiae, quod attinet ad eorum navitatem, ad agendarum rerum causas atque ad libertatis exercitationem. Quod profecto significat liberalium doctrinam prudens iudicium a christianis pariter postulare.

36. Dum ergo variae doctrinae novo vigore ei occurrunt, christianus ex ipsis fidei suae fontibus atque ex Ecclesiae magisterio hauriat oportet principia opportunasque agendi normas ad id praecavendum, ne ipse alliciatur neve deinde includatur in aliquam doctrinarum compagem, cuius termini et absolutissima auctoritas fortasse serius apparebunt, nisi eas ipsis in radicibus dispiciat. Is enim, quodlibet systema praetergressus, neque tamen hanc ob causam ministerium pro fratribus omittens, in iis, quas eligit, viis peculiarem confirmabit operam, quam christiani ad societatem in melius vertendam conferunt (Cf CONC. ΟΕCUM. VAT. II, Const. Past. Gaudium et Spes, 11 AAS 58 (1966), p. 1033).

37. His ceteroqui temporibus darius deprehenditur doctrinarum debilitas per ipsa scilicet systemata, quibus ad effectum deduci nituntur. Etenim graphiocraticus socialismus, capitalismus, qui dicitur, technocraticus, imperiosum democratiae genus plane declarant, quam aegre ac difficulter magna illa hominum quaestio una simul vivendi solvi possit secundum iustitiam et aequalitatem. Quonam pacto poterunt illi revera effugere materialismum, nimium suarum utilitatum studium, vel crudelem etiam oppressionem, quam ea secum necessario inferunt? Unde illa repetenda est reclamatio, quae passim exoritur uti signum altae animorum anxitudinis, cum interea homines spectant resurgentes, ut vulgo aiunt, utopias, quae autumant se melius ceteris doctrinarum rationibus valere ad politicas expediendas hodierni temporis societatum quaestiones? Quod autem minus tutum est infitiari, provocatio ad aliquam commenticiam societatem saepius commoda excusatio illis est, qui vere instantia officia subterfugere cupiunt, ut in mundum quendam opinabilem fictumque recedant. Cum quis cogitatione in futuro tempore vivit, facile causam praetexere potest, cur praesentia munera deserat. Attamen, quod omnino agnoscendum est, haec ratio reprehendendi societatem, quae nunc est, crebro exsuscitat mentis motum prospicientis, quae una simul percipiat in his temporibus ea, quae forte ignorata ibi inveniuntur, atque etiam homines dirigat ad melius tempus futurum; item sustinet dynamicam societatis vim, per illam fiduciam, quam ingerit inventrici facultati spiritus cordisque humani; denique, si ad omnia patet, potest etiam christianae religionis invitamentis occurrere. Etenim Spiritus Domini, qui animat hominem renovatum in Christo, turbare non cessat fines illos, ubi eius saepe mens securitatis causa requiescere cupit, ac terminos ultimos, ubi libenter industria eius inclusa contineatur; vis aliqua eum revera pervadit, quae impellit, ut omne systems rationemque doctrinae praetergrediatur. In medio ipso mundo est positum mysterium hominis, qui se filium Dei esse agnoscit intra cursum quendam historicum et psychologicum, in quo certant vicesque variant oppressio et libertas, onus peccati et Spiritus afflatus. Alacris tum fidei christianae vis ratiunculas omnino superat caeci propriae utilitatis amoris. Virtute Spiritus Iesu Christi, Salvatoris hominum, commotus et spe roboratus, christianus se devovet aedificandae civitati humanae, pacificae, iustae atque fraternae, quae evadat Deo accepta oblatio (Cf Rom 15, 16). Reapse, exspectatio . . . novae terrae extenuare nοn debet, sed potius excitare sollicitudinem hanc terram excolendi, ubi Corpus illud novae familiae humanae crescit, quod aliqualem novi saeculi adumbrationem iam praebere valet (CONC. ΟECUM. VAΤIC. II, Const. Past. Gaudium et Spes, 39: AAS 58 (1966), p. 1057).

38. Hoc in mundo, qui est obnoxius mutationi, disciplinis technicisque artibus invectae, quae eum in novam positivismi formam adducere potest, en alia movetur quaestio eaque multo maioris ponderis. Etenim, postquam rationis ope rerum naturam sibi subicere contendit, statim homo sese veluti inclusum deprehendit intra suae ipsius ratiocinationis limites: tum ipse vicissim scientiae materia fit. «Humanae scientiae» hodie significantem prorsus impulsionem experiuntur. Ex altera parte, criticae investigationi radicitus subiciunt cognitiones, quae hucusque de homine receptae sunt, utpote quae appareant aut nimis in factis, aut nimis in cogitatis innixae. Ex altera vero parte, humanae scientiae ob ipsam suae methodi necessitatem et ob praeiudicatas opinationes paulatim segregant, per rerum condiciones inter se discrepantes, quosdam certos aspectus hominis, iisdemque propterea tribuere student explicationem, quam universalem esse volunt, aut saltem interpretationem, quam omnia complecti defendunt, res considerando ex ratione tantummodo quantitatis vel phaenomenologiae. Qui nisus omnia scientiarum ope in unum redigendi, consilium quoddam prodit, periculorum plenum. Nam primarias partes investigationi seu analysi tribuere, idem est atque hominem detruncare et, specie alicuius viae scientificae, efficere, ut ipse non amplius se totum comprehendat.

39. Necesse autem est haud minus attendere ad effectus, quos scientiae humanae gignere possint, quippe cum initium faciant elaborandorum socialium exemplorum, quae postea iniungantur tamquam agendi normae, ratione scientifica comprobatae. Tum homo fieri potest et ipse tractanda veluti materia, dum optata eius et necessitates reguntur, mores commutantur, ac vel ipse eius ordo bonorum afficitur. Nihil proinde dubitari potest, quin haec omnia in grave discrimen et periculum adducant venturas societates atque ipsum hominem. Etenim, si omnes inter se conveniunt de nova exstruenda societate, quae homini revera deserviat, id oportebit imprimis scire, quali de homine agatur.

40. De scientiis humanis suspicio magis quam alios christifidelem contingit, qui tamen inermis non deprehenditur. Etenim, sicut Nos ipsi scripsimus in Encyclicis Litteris, a verbis «Populorum Progressio» incipientibus, hac in provincia Ecclesia potest sua praestare peculiaria civili cuilibet cultui beneficia: Hinc, siquidem Ecclesiae cum hominibus meliores appetitiones sunt coniunctae, eidemque magnus dolor inuritur, quod eorum spes saepe ad irritum cadunt, has ob causas iis adesse excupit, ut maximis auctibus crescant, cuius rei gratia, id ipsis proponit quod uni sibi est proprium, hoc est, universalem sive hominis sive rerum humanarum conspectum (13: AAS 59 (1967), p. 264). Num igitur oportet Ecclesiam adversari scientiis humanis in progressionibus suis, eaque, quae sibi arrogant, vituperare? Quemadmodum se gent erga naturales scientias, ita Ecclesia plane confidit eiusmodi investigationibus, atque adeo simul christianos incitat, ut actuosam iisdem operam navent (Cf CONC. ΟΕCUM. VATIC. II, Const. Past. Gaudium et Spes, 36: AAS 58 (1966), p. 1054). Christiani ergo, qui studiorum necessitate ac voluntate melius cognoscendi hominis impelluntur, quique simul fidei suae lumine collustrantur, dum humanis scientiis se dedunt, colloquium instituere poterunt – quod iam nunc frugiferum fore videtur – inter Ecclesiam et eos, qui hac in nova inventorum provincia versantur. Profecto unaquaeque scientifica disciplina, vi particularis indolis suae, attingere non potent nisi partem tantum, quamvis veram, hominis; at cunctarum comprehensio partium atque significatio eam praeterit. Verumtamen intra hos fines, scientiae humanae utile ac solidum explent officium, quod Ecclesia libenter agnoscit. Ipsae etiam possunt terminus ac modos libertatis humanae latius producere, quam iam cognitae condiciones prospicere sinunt. Eaedem insuper erodesse poterunt christianae de moribus socialibus doctrinae, quae provinciam suam tum certe definiri et coarctari intelleget, cum de aliquibus exemplis socialibus proponendis agitur; contra, eius munus res diiudicandi et ad altiorem ordinem revocandi valde confirmabitur, cum demonstrabit, quam incertas ac finitae illae regulae et bona sint, quae eadem illa societas exhibebat tamquam perfecta atque ipsi hominis naturae ingenita. Cum igitur sint condiciones pernecessariae quidem, simulque non omnino sufficient, ut id, quod humanum est, convenientius patefiat, hae scientiae sunt quodammodo sermo, qui implicatier fit in singulos dies, sed qui cordis humani mysterium amplificat magis quam explicat, quique non plane respondet appetitioni, ex intimis animi penetralibus exsurgenti.

41. Haec perfectior hominis cognitio sinit, ut melius perpendatur atque explanetur quaedam notio principalis, in qua hodiernae societates tamquam in sua causa et regula et meta innituntur: progressionis nempe notio. Etenim, iam inde ab undevicesimo saeculo, occidentales communitates aliaeque complures, cum ipsis necessitudine coniunctae, spem suam posuerunt in progressione quadam, sine intermissione renovata ac veluti infinita. Quae progressio iis videbatur esse hominis nisus liberandi a postulatis naturae socialisque vitae angustiis: in ea quippe condicio et norma erat libertatis humanae! Verum, dum instrumentas recentioribus communicationis itemque cupiditate sciendi resque magis ac magis consumendi propagatur, ipsa progressio fit quaedam composita doctrina, quae ubique viget. Quam ob rem hodie in dubium vocatur, quid valeat ipsa notio quorsusque spectet. Quid enim significat implacabilis asta conquisitio progressionis, quae elabitur, quoties quis eam se esse adeptum arbitratur? Progressio, quae nulli est obnoxia normae, contentum haud plane reddit haminem. Sine dubio denuntiati sunt, iure quidem merito, termini et etiam damna incrementi oeconomici, quod sola opum magnitudine contineatur, et beneficia quoque exoptantur, quae ad ipsam rerum qualitatem pertineant. Modus et veritas necessitudinum inter hommes, gradus participations munerum et officiorum haud minoris signa ac momenti sunt, ad futuram societatem quod attinet, quam copia varietasque rerum confectarum atque consumptarum. Devicta cupiditate et voluntate omnia pendendi et metiendi ex rei oeconomicae efficacitate bonorumque commutation et secundum vires et utilitates, homo in praesenti pro eiusmodi rationibus, e quantitate sumptis, substituere vult impensam communicandi copiam, doctrinarum cultusque humani formarum propagationem, aliorum erga alios ministerium, omnium ad commune opus conspirationem. Nonne veri nominis progressio in excolenda morali conscientia consistit, quae hominem adducit ad suscipienda amplificatae socialis vitae munia, atque ad sese tutu aliis tum Deo libere promptum praebendum? Ei, qui christianus est, progressio ad eschatologicum mortis mysterium necessario pertingit: mors enim Christi eiusque resurrectio atque instinctus Spiritus Domini hominem adiuvant, ut, beneficiorum memor, procreatricem suam libertatem in cuiusvis progressionis ventate reponat atque in ea solummodo spe, quae non confundit (Cf Rom 5,5).

III

42. Cum tot tantaeque occurrent novae quaestiοnes, Ecclesia perspicere conatur, qua ratione hominum exspectationi, intra fines suae actionis proprios, satisfacere possit. Si difficultates, quae hodie sunt, singulares esse videntur sive ob suam amplitudinem, sive quia ipsis properato respondendum est, numquid homo potestate earum solvendarum est destitutus? Socialis Ecclesiae doctrina, omni suopte intimo vigore, homines in huiusmodi inquisitione comitatur. Si eam operam non interpοnit, ut iam stabilitam quandam structuram auctoritate sua confirmet vel praestitutum exemplum proponat, ea tamen non aliqua generalia principia in eorum mentem tantum revοcat: sed cogitatione et studio, quae ad mutabilia huius mundi rerum adiuncta applicantur, ipse crescit, impulsu scilicet Evangelii, renovationis fontis, quοtiescumque eius nuntius, integra sua plenitudine suisque postulatis, affirmatur. Crescit praeterea socialis haec doctrina, ea sentiendi vi, quae Ecclesiae est propria, quaeque, remota quavis humana utilitate, serviendi officio et erga tenuiores caritate distinguitur; vires denique haurit ex habita experientia, per plurium saeculorum decursum ditata; id ideo ipsi permittit, ut, in continentibus perpetuisque eiusdem Ecclesiae sοllicitudinibus, audaces creatricesque innovationes inducat, quas praesens mundi condicio postulat.

43. Plenior sane iustitia in partiendis bonis instauranda est, sive in singulis nationibus, sive inter omnes terrarum orbis civitates. Ad commercia in universo mundo quod spectat, rationes in potentia innixae superentur oportet, ut ad pactas consensiones, communis utilitatis gratia, perveniatur. Etenim hae potentiae rationes numquam durabilem veramque iustitiam constituerunt, etiamsi alternae a mutuis rationibus ortae vices fieri interdum sinant, quo faciliores colloquii condiciones inveniantur. Ceteroqui violentiae usus oppositas excitat vires, unde quidam certationum status nascitur, quae ad effrenatas iniurias atque intemperantias ducunt (Cf Litt. Encycl. Populorum Progressio, 56 sq.: AAS 59 (1967), p. 285 sq.). Attamen, sicut Nos saepe affirmavimus, maximum iustitiae officium in eo consistit, ut unicuique populo fas sit propriam promovere progressiοnem, quae in communi adiutrice opera collocetur, cuilibet dominationi subducta, sive ad rem oeconomicam, sive ad rem politicam quod attinet. Profecto multae sunt eaeque implicatae difficultates, quae in hac materia exοriuntur, cum mutuae rationes tam arcte hoc tempore conexae sint. Forti igitur animo opus est, ut praesentes necessitudines inter nationes recognoscantur, sive agitur de gignendarum opum inter populos partitione, sive de commerciorum structura, sive de emolumentorum inspectione, sive de rei nummariae ordinatione — neque praetermittenda sunt communia beneficentiae incepta — ideoque fiat, ut exemplaria, ad quorum mensuram ditiores nationes crescunt, in dubium revocentur, ut mentes animique convertantur atque aperiantur ad priores partes internationale iuri attribuendas, ut denique instituta inter nationes exstantia renoventur ad maiorem efficacitatem consequendam.

44. Novis efficiendarum rerum rationibus impellentibus, nationum fines quodammodo dehiscunt et novae oriuntur oeconomicae potestates, nempe incepta plures nationes attingentia, quae, ob opes in unum collectas simulque ad omnia efficienda aptas, gerendi modos habere possunt nemini obnoxios, magna ex parte a politicis nationum auctoritatibus immunes, atque adeo ab omni censura liberos, quod attinet ad bonum commune. Pro sua amplificata opera, privata huiusmodi instituta ad novam eamque illicitam oeconomicae dominationis formam in campo sociali, in ingeniorum cultu atque etiam in re politica pervenire possunt. Nimis coacervatae opes atque potestates, quas iam Pius XI r. m., quadragesimo expleto anno ab editis Litteris, quibus index «Rerum Novarum», reprehendit, novam definitamque induunt formam.

45. Nostro hoc tempore homines percupiunt, ut a necessitate atque ab aliena potestate liberentur. Huiusmodi autem liberatio initium ab interna libertate sumit, quam ipse recuperare debent ad sua bona atque ad agendi facultatem quod spectat. Hanc autem nullo modo adipiscentur, nisi alios transcendenti hominem amore diligant, atque adeo nisi serviendi habitum revera alant. Alioquin, ut liquido patet, eae doctrinarum rationes, quae vel maxime rebus novandis perturbandisque student, ad nihil aliud quam ad aliquam dominorum mutationem perducunt; hi enim novi domini, vicissim dominationis potiti, privilegiis muniuntur, libertates imminuunt, atque permittunt, ut novae iniustitiae formae instaurentur.

Verum enimvero, inter plures nostri temporis homines de ipso civiles societatis exemplo quaeritur. Etenim multarum nationum ambitiosa voluntas inter certamina, quibus eae ducuntur vel inter se opponuntur, eo tendit, ut dominatum assequatur in rebus ad technicam artem, ad oeconomicam rem, ad militiam attinentibus; quam ob causam haec voluntas impedit, quominus eae structurae in effectum deducantur, quibus progressionis impulsio ad plenioris iustitiae normam potius temperetur, quam mutuae differentiae augeantur et homines in suspicione contentioneque vivant, quibus pax in discrimen continenter vocatur.

46. Ceterum, nonne angusti fines, quibus res oeconomica continetur, hic pentus apparent? Oeconomica navitas, cum necessaria sit, efficere quidem potest, dummodo humanae personae inserviat, ut fraterna caritas quasi efflorescat providentisque Dei auxilium perspicue significetur (Cf Litt. Encycl. Populorum Progressio, 86: AAS 59 (1967), p. 299); ea occasionem praebet, ut definita inter homines commercia instituantur, ut iura agnoscantur, ut beneficia dentur et accipiantur, ut humana affirmetur in labore dignitas. Res oeconomica, etsi quaedam sit veluti acies, ubi adversae militiae conferunt manus et dominantur, colloquia tamen promovere potest et consociatam auxiliatricem excitare operam. Attamen ipsa in periculo est, ne vires libertatemque immoderate absorbeat (Cf CONC. OECUM. VATIC. II, Const. Past. Gaudium et Spes 63: AAS 58 (1966), p. 1085). Haec ergo est causa, cur necesse sit, ut res oeconomica ad rem politicam transeat. Procul dubio, cum «res politica» nominatur, plures induci possunt opiniones, quae mentem perturbant quaeque ideo definiendae sunt; attamen inter omnes constat in campo sociali atque oeconomico — sive nationum proprio sive inter nationes exstante — extremam deliberationem ad politicam potestatem spectare.

Haec vero politica potestas, quae veluti vinculum e natura manans atque necessarium est, ut sociale corpus in se firmiter cohaereat, ad bonum commune procurandum tendere debet. Salvis legitimis personarum, familiarum et subsidiariorum coetuum libertatibus, ea valet ad vitae condiciones omnibus hominibus efficaci ratione procurandas, quae sane requiruntur, ut verum totumque attingatur hominis bonum, in quod ipsius quoque spiritualis destinatio includitur. Haec potestas operatur quidem intra suae dicionis fines, qui multum differre possunt apud singulas nationes atque populos. Suam ea semper interponit operam, studio iustitiae permota seseque devovendi communi bono, cuius summum onus et officium in se recipit. Ea tamen singulis hominibus et subsidiariis corporibus minime subtrahit propriam agendi provinciam propriaque officia, quibus ipsi ducuntur, ut adiutricem operam ad bonum commune procurandum navent. Profecto, socialis quaevis opera vi naturaque sua subsidium afferre membris corporis socialis debet, numquam vero eadem destruere et absorbere (Litt. Encycl. Quadragesimo Anno: AAS 23 (1831), p. 203; cf Litt. Encycl. Mater et Magistra: AAS 53 (1961), pp. 414, 428; CONc. ΟΕCUM. VATIC. II, Const. Past. Gaudium et Spes, 74, 75, 76: AAS 58 (1966), pp. 1095-1100).

Exsequendo munus, ad quod proprie vocata est, politica potestas a particularibus utilitatibus oportet se liberet, ut in se ipsam onus recipiat omnium hominum bonum procurandi, etiam praeter ipsos nationum fines. Cum res politica acri quo par est studio pertractatur, varios suos spectando campos, qui locos, regiones, nationes ipsumque mundum comprehendunt, hoc idem est atque hominis officium asserere, et quidem uniuscuiusque hοminis, cognoscendi quid reapse sit quantumque valeat libera optio, quae ipsi offertur, ut sociam conferat operam ad suae urbis, nationis, generisque humani bonum in rem deducendum. Ars politica difficilem severumque modum praebet — non tamen unicum — servandi grave illud officium, quo christianus homo aliis inservire tenetur. Quamvis omnes quaestiones ea plane solvere nequeat, nititur tamen, ut mutuae hominum necessitudines ad bonum exitum ducantur. Eius campi et fines, ampli sane atque multa complectentes, alios haudquaquam excludunt. Illud vero agendi propositum, quo res politica omnia invadat atque immoderata fiat, in maximum convertitur periculum. Quam ob rem christifideles, qui publicae rei operam dare contendunt, licet rationem politicam suis legibus regi opοrteat, enitentur atque laborabunt, ut suae optiones cum Evangelio cohaereant atque, inter plura eaque legitima instituta et opiniones, suam christianam fidem, sive singuli sive simul collecti, esse veram atque sinceram testentur, per quam, aliorum, non sui commodi studiosi, efficaciter ad hominibus serviendum impellantur.

47. Transitus vero ad rei politicae campum id etiam declarat, quod hodierna aetate homines poscunt, maiorem nempe partem in officiis suscipiendis et in consiliis ineundis. Quae legitima eorum postulatiο eo maior fit quo civilis cultus gradus augescit, libertatis sensus maturescit atque homines plenius animadvertunt, quantum ponderis, ad futurae vitae condiciones determinandas, iam nunc ea habeant, quae hoc tempore incertae spei eliguntur. Decessor Noster f. r. Ioannes XXIII in Litteris Encyclicis, quibus initium «Mater et Magistra» (AAS 53 (1961), pp. 420-422), ostendit accessum ad munera et officia ab hominis natura praecipue efflagitari, eundemque esse certam definitamque libertatis exercitationem, simulque viam ad singulorum fovendam progressionem; atque rationes exposuit, quibus in rerum oeconomicarum provincia, ac praesertim in societatibus bonis gignendis, haec munerum participatio in tuto collocaretur (Cf CONC. OECUM. VATIC. II, Const. Past. Gaudium et Spes, 68, 75: AAS 58 (1966), pp. 1089-1090; 1097). Hodie tamen huiusmodi campi et fines latius patent atque ad res sociales civilesque pertinent, ubi aequabilis munerum et consiliorum partitio instituatur et augeatur oportet. Profecto options, de quibus deliberandum est, magis magisque implicantur, cogitationes vero prae oculis habendae multiplices sunt, praevisio denique effectuum aleae est plena, etiamsi novae disciplinae libertatem in luce collocare contendant in hoc temporis discrimine. Idcirco, quamquam limites interdum ponendi sunt, hae tamen difficultates nullo pacto moram inferre debent, quominus plures usque homines partem habeant in consiliis elaborandis, aeque atque in rebus decernendis iisque efficiendis. Ut vero gliscenti technicorum potestati obsistatur, novae popularis imperii formae inveniendae sunt, hodiernae vitae consentaneae, ita ut non modo cuique homini tribuatur facultas res cognoscendi suamque de iis opinionem exprimendi, verum etiam is communi munerum et officiorum susceptione obstringatur. Hac ratione, hominum coetus in quaedam participationis et vitae consortia gradatim convertuntur. Hac ratione, libertas, quae sua nulli obnoxia iura repetendo saepius contra aliorum libertatem invalescit, secundum intimam suam ipsius naturam, humanitati congruentem, crescite eo scilicet spectans, ut unusquisque enitatur atque se impendat ad consociatas agendi et vivendi voluntates formandas. Sed tunc solum, sicut christian viri censent, fit, ut homo, in Deum sere proiciens, qui eum liberat, veram inveniat libertatem, in Christi Iesu morte et resurrectione instauratam.

IV

48. In rerum socialium provincia Ecclesia duplici semper munere fungi voluit: tum hominibus lumen praebere, ad eos iuvandos, ut veritatem eruant, atque securam viam agnoscant inter varias doctrinas, quibus alliciuntur; tutu operam dare Evangelii virtuti diffundendae, certa cum sollicitudine hominibus efficaciter serviendi. Nonne ut huic consilio fideliter obsequeretur, Ecclesia quosdam sacerdotes, apostolico munere praeditos, ad opifices misit, qui, horum condicione prorsus suscepta, testes inter eos forent suae ipsius curae atque studiosae voluntatis?

Quam ob causam, iterum atque impensius omnes e christiana familia ad agendum compellamus, iisdem verbis usi, quibus, Encyclicis datis Litteris de populorum progressione promovenda, omnes coetus ad opus aggrediendum hortati sumus: Oportet laici suas esse partes sentiant temporalium rerum ordinem in melius con vertere. Etenim, si sacrae Hierarchiae est leges praeceptaque moralia docere atque cum auctoritate explanare, quibus hac in re obtemperandum est, laicorum officium est suis liberis consiliis inceptisque id efficere - haudquaquam aliunde normis aut praescriptis desidiοse exspectatis - ut nοn tantum hominum mores mentisque habitus, sed etiam civilis communitatis leges et structuras christiano vitae sensu imbuant (81: AAS 59 (1967), pp. 296-297). Unusquisque igitur in se inquirat, ut probet, quid usque adhuc fecerit quidve sibi operandum sit. Satis quidem non est generalia quaedam praecepta in hominum mentes revocare, proposita tantum declarare, graves iniustitias condemnare, iudicia prophetico quodam ausu proferre: haec omnia nullius sane ponderis erunt, nisi in unoquoque homine cum vividiore proprii officii conscientia atque cum certa et definita actione coniungantur. Facilius procul dubio est alios de praesentibus iniquis rerum condicionibus culpare, nisi eo ipso percipiatur qua ratione nemo non sit eiusdem culpae expers atque adeo in primis requiratur a singulis hominibus emendatio. Haec autem demisse sentiendi ratio, quae primaria habenda est, omnem asperitatem atque cuiusque factionis studium ab actione removebit pariterque praecavebit, ne vires deficiant ob opus exsequendum prope immensum. Christi assecla spem ex eo imprimis alit, quod scit Dominum Iesum nobiscum operari in mundo, in suo Corpore, quod est Ecclesia — et, huius gratia, in universo hominum genere — Redemptionem persequentem, quae, sacrificio crucis parta, victrix illuxit mane diei resurrectionis (Cf Mt 28, 30; Phil 2, 8-11); quae spes praeterea in eo sita est, quod christianus homo perspectum habet ceteros etiam operam dare, ut iustitiae pacisque incepta suscipiant, eodem spectantia; nam in cuiusvis hominis pectore sub aliqua neglegentiae specie tum voluntas certe latet fraterno more vivendi tum iustatiae pacisque sitis, quae expleatur oportet.

49. Itaque, in diversitate rerum condicionum, munerum, institutorum, unusquisque officia sibi exsequenda decernere debet atque, bona motus conscientia, pervadere, ad quae agenda ipse vocetur. Vivens inter consuetudines sibi discrepantes, ubi, legitimis cum appetitionibus, quaedam circumferuntur animi propensiones valde perplexae, christifidelis diligenter vias elegere debet, atque cavere, ne se alliget ad adiutricem operam aliis inceptis conferendam, nullis obstrictam condicionibus atque verae humanitatis principiis contrariam, etiamsi id fiat ratione necessitudinum, quae penitus animis sentiantur. Si is reapse vult, qua christianus, partes agere proprias et sua cum fide congruere — quod quidem et Fidei expertes ab eo exspectant — advigilare debet in operando, ut manifestas faciat suas agendi rationes et ea, quibus insistit, consilia transcendat, ampliore rerum consideratione ductus, quae pericula singularium cupiditatum et absolutae dominationis, quae libertatem opprimit, vitet.

50. In certis definitisque rerum condicionibus, atque ratione habita necessitudinum, quas quisque experitur, optio vias sequendi legitimas easque varias, quae patent, est agnoscenda. Una enim eademque fides christiana ad diversa munera suscipienda potest adducere (Cf CONC. ΟΕCUM. VATIC. II, Const. Past. Gaudium et Spes, 43: AAS 58 (1966), p. 1061). Ecclesia christianos omnes invitat, ut duplex impleant officium, scilicet mundum christiano afflatu animandi atque renovandi, ut structurae ad perfectiorem formam provehantur atque ad veras horum temporum necessitates accommodentur. A christifidelibus, qui, diversa eligentes, prima facie inter se dissentire videntur, Ecclesia postulat, ut aliorum opiniones harumque allatas rationes mutua cum benevolentia et aestimatione intellegere nitantur; quodsi uniuscuiusque agendi modi eorumque probitas sincere perpendantur, id profecto singulis suadebit, ut habitum induant impensioris caritatis, qua, licet diversitates agnoscant, haud minus tamen fieri posse confidant, ut consilia tandem conspirent atque unitas concilietur. Fortiora enim sunt ea quibus uniuntur fideles, quam ea quibus dividuntur (Ibidem, 93: p. 1113).

Constat sane multos in hodiernas structuras vitaeque condiciones veluti insertos suis opinionibus suisque muneribus potissimum compelli, si non etiam studio privatas utilitates tutandi; alios vero tam alte sentire de coniunctionis vinculis, quae inter varios ordines variosque civiles cultus intercedunt, ut sine exceptione omnes sententias omnesque selectas agendi vias eorum sibi sumant, quibuscum communiter degunt (Cf 1 Thess 5, 21). Quapropter unicuique curae sit, ut semet ipsum probet, utque illa vera in Christo libertas exoriatur, quae sinit, ut animi hominum, in condicionibus etiam prorsus singularibus constitutorum, aperiantur ad ea, quae sunt universalia, amplectenda.

51. Eodem modo christifidelium consociationes, ratione habita variarum, quae iis propriae sunt, formarum, actionis communis officium in se recipiunt. Se abstinentes, ne in locum institutorum civilis societatis substituantur, eae exprimere debent, sua quidem ratione et ea, quae ipsis sunt propria, superando, definitas postulationes christianae fidei in humana societate aequo modo eodemque necessario mutanda (Cf CONC. OECUM. VAT. II, Const. Dogm. Lumen Gentium 31: AAS 57 (1965), pp. 37-38; Decr. Apostolicam Actuositatem, 5: AAS 58 (1966), p. 842).

Nostris diebus, magis quam ullis numquam, Dei Verbum nuntiari atque intellegi non poterit, nisi id comitetur testimonium potentiae Spiritus Sancti, qui in ipsa actione christifidelium fratribus deservientium operatur, in illis rerum adiunctis, in quibus eorum vita futuraque sors periclitantur.

52. Haec Nostra cogitata dum tecum, Venerabilis Frater Noster, communicamus, probe novimus Nos non omnes quaestiones sociales attigisse, quae mentes hominum sive fide imbutorum sive bona voluntate praeditorum hodie occupant. Adhuc animis haerent ea, quae recens declaravimus, quibus addendus est nuntius abs te editus, cum secundum indiceretur decennium ad «Humanam Progressionem» fovendam; egimus enim de officiis, quibus omnes nationes tenentur ad gravem illam expediendam quaestionem de Nomine omni ex parte communique opera adiutrice promovendo. Ea autem, quae hic explicavimus, ideo ad te sunt scripta, ut Consilio de Laicis et Pontificiae Commissioni Studiosorum a «Iustitia et Pace» nova suppeditaretur materia, simulque ea confirmarentur ad persequenda munera sibi commissar per quae scilicet iis proposi tum est Populum Dei universum excitare ad plenam adipiscendam conscientiam muneris sibi hisce temporibus demandati atque apostolatum . . . in variis nationibus promovere (Litt. Apost. Motu Proprio datae Catholicam Christi Ecclesiam: AAS 59 (1967), p. 27 et p. 26).

Haec animo agitantes, tibi, Venerabilis Frater Noster, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petram, die XIV mensis Maii, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri octavo.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 6, pp. 401-441

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana