Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

SSMI DOMINI NOSTRI PII DIVINA PROVIDENTIA PAPAE IX

ORDINEM VESTRUM*

ALLOCUTIO HABITA DIE XXVII OCTOBRIS MDCCCLXXI.
AD S.R.E. CARDINALES IN AEDIBUS VATICANIS. VENERABILES FRATRES

 

Ordinem Vestrum amplissimum, usitati ritus solemnitate intermissa, huc convocavimus, ut illud Vobiscum pro rei gravitate communicemus quod ad consulendum spiritualibus christiani populi in Italia necessitatibus perficere decrevimus. Non opus est, Venerabiles Fratres, ut hic Vobis ea recenseamus quae pluries in Nostris Allocutionibus aut in Nostris ad universos Episcopos datis encyclicis litteris deploravimus. Compertae enim sunt omnibus atque adeo exploratae, ut summa sine impudentia denegari, aut ad invidiam levandam excusatione tegi non valeant, hostiles et ingentes iniuriae, quae iampridem et continenter in hac afflicta Italia catholicae Ecclesiae et Apostolicae Sedi inferuntur, quasque, occupata per vim hac Urbe, Nos ipsi Vobiscum pati et videre cogimur, ita ut Regii Prophetae verbis dicere iure possimus: Vidi iniquitatem et contradictionem in civitate, die ac nocte circumdabit eam super muros eius iniquitas, et labor in medio eius et iniustitia (Psalm. 54). Equidem, Venerabiles Fratres, his tantis exundantium malorum fluctibus iam fere obruimur: at duriora etiam perpeti pro iustitia, Deo infirmitatem Nostram confortante, haudquaquam refugimus: immo mortem ipsam libentissime oppetere parati sumus, si Deo misericordi placuerit pro Ecclesiae pace et libertate huius hostiae humilitatem excipere.

Iamvero acerbissima semper, inter tam multas alias, doloris causa Nobis exstitit viduitas longe plurimarum sedium, quae in misera Italia iamdiu suorum Episcoporum praesidio carent; ac illa porro exinde profecta spiritualis auxilii necessitas, qua fideles populi in tam calamitosa rerum ac temporum conditione quotidie magis premuntur. Cum autem ea necessitas talis evaserit ut ei iam non possimus, caritate Christi Nos urgente, non occurrere, inspecto nempe ingenti numero viduarum Sedium et amplis frequentissimisque Italiae provinciis, quae vix duos aut tres Sacrorum Antistites numerant, inspecto diuturnae persecutionis in Ecclesiam impetu et conatibus impiorum ad fidem catholicam ex animis Italorum evellendam, inspectis maximarum perturbationum periculis, quae civili ipsi societati impendent, cunctandum amplius non esse iudicavimus, quin opem dilectis filiis italiae fidelibus, quorum etiam clamores de sua orbitate querentium ad Nos saepe pervenerunt, quantum in Nobis est, afferremus, iisque virtute spectatos praeficeremus Antistites, qui Dei gloria et negotio animarum salutis sibi unice proposito, in haec omnes suas curas et zelum adiiciant.

Suos itaque Episcopos viduatis Italiae Ecclesiis in nomine Iesu Christi Filii Dei partim hodierna die adsignamus, partim quamprimum in posterum constituemus, confisi fore, ut Ipse, qui Nobis auctoritatem contulit et officium demandavit, propter infinitam misericordiam suam, omnibus difficultatibus, si quae huic Nostri ministerii operi opponi vellent, remotis, curis hisce Nostris pro spirituali animarum salute unice susceptis, benedicat atque obsecundet. Simul autem coram universa Ecclesia protestantium Nos cautiones eas, quae guarentigie appellantur, quemadmodum in litteris Nostris encyclicis die xv Maii hoc anno datis luculenter ediximus, omnino respuere, et aperte declaramus, Nos, in hac gravissima parte Apostolatus Nostri exercenda, potestate uti ab Ipso collata, qui est Pastorum Princeps et Episcopus animarum nostrarum, scilicet potestate a Iesu Christo Domino Nostro Nobis tradita in persona Beatissimi Petri, a quo, ut ait S. Innocentius Praedecessor Noster, ipse Episcopatus et tota auctoritas nominis huius emersit (Epist, ad Conc. Carlhagin).

Hac vero occasione silentio praeterire non possumus impiam quorumdam hominum in alia Europae regione temeritatem et perversitatem, qui a regula et communione Catholicae Ecclesiae misere deviantes, tum libellis omni errorum et mendaciorum genere refertis, tum sacrilegis inter se conventibus celebratis, palam impugnant auctoritatem sacrosancti oecumenici Vaticani Concilii, veritatesque fidei ab eodem solemniter declaratas et definitas praesertim supremam ac plenam iurisdictionis potestatem, quam Romanus Pontifex Beatissimi Petri successor in universam Ecclesiam divina ordinatione obtinet, nec non infallibilis magisterii praerogativam qua idem pollet, cum supremi Fidelium Pastoris et Doctoris munere fungitur in fidei morumque doctrinis definiendis.

Quo autem hi perditionis filii contra catholicam Ecclesiam persecutionem saecularium potestatum excitent, persuadere istis fraudulenter conantur, Concilii Vaticani decretis veterem Ecclesiae doctrinam esse immutatam, ac ipsi reipublicae et societati civili grave inde periculum esse conflatum. Quibus calumniis, Venerabiles Fratres, quidnam iniquius, aut eodem tempore absurdius fingi vel excogitan potest? Nihilominus dolendum est alicubi accidisse, ut ipsi reipublicae administri huiusmodi improbis insinuationibus capti, et nullam rationem habentes offensionis populi fidelis, palam suo patrocinio tegere et favore confirmare in eorum rebellione novos sectarios non dubitarint. Haec dum presse ac breviter hodie cum moerore Nostro apud vos conquerimur, meritam omnino laudem Nos tribuere debere intelligimus spectatis regionis eius Episcopis, quos inter Venerabilem Fratrem Archiepiscopum Monacensem honoris causa ultro nominandus, qui singulari animorum coniunctione, pastorali zelo, admirabili fortitudine et eximiis scriptis, veritatis causam contra huiusmodi conatus praeclarissime defendunt ; huiusque commendationis partem universi etiam Cleri Populique fidelis egregiae pietati et religioni tribuimus, qui, Deo protegente, Pastorum suorum sollicitudini cumulate respondent.

At Nobis interea, Venerabiles fratres, illuc convertendi sunt oculi et cordis vota, unde potest necessarium ac praesens auxilium adesse. Ne cessemus igitur noctes ac dies clamare ad Deum clementissimum, ut per merita Iesu Christi Filii sui lucem immutat errantium mentibus, qua viae suae abyssum respicientes sempiternae saluti consulere non morentur; Ecclesiae autem suae in tanto certamine spiritum fortitudinis et zeli uberrime praestare pergat; eique maturare dignetur per oblationem sanctorum operum, per dignos fidei fructus, et sacrificia iustitiae optatos propitiationis dies, quibus erroribus et adversi talibus destructis, ac regno iustitiae et pacis restituto, laudis et gratiarum maiestati Eius debita sacrificia persolvat.ยป

 

*A.S.S., vol. VI (1870-1871), pp. 369-371.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana