Index   Back Top Print

[ AR  - DE  - EN  - ES  - FR  - HR  - IT  - LA  - MT  - PL  - PT  - SK  - SL  - UK  - ZH_CN  - ZH_TW ]

SPES NON CONFUNDIT

BULLA INDICTIONIS IUBILAEI ORDINARII

ANNI MMXXV

Franciscus Episcopus servus Servorum Dei
Universis christifidelibus has Litteras inspecturis
Spes corda repleat

[Multimedia]


 

1. «Spes non confundit» (Rom 5,5). Sub spei signum christianae Romanae communitati animum addit Paulus apostolus. Spes quoque princeps est proximi Iubilaei nuntius, quod ad vetustam traditionem XXV quoque anno indicit Summus Pontifex. De cunctis spei peregrinatoribus cogitamus qui Romam petent ut Annum Sanctum experiantur ac de iis insuper qui, ad apostolorum Petri et Pauli urbem accedendi inhabiles, in particularibus Ecclesiis eum celebrabunt. Omnibus sit tempus vere personaliterque Domini Iesu conveniendi, qui «ianua» est salutis (cfr Io 10,7.9); cum Eo quippe, quem usque nuntiandi Ecclesia habet munus ubicumque et omnibus tamquam «nostram spem» (1 Tim 1,1).

Omnes sperant. In quodque hominum cor spes concluditur, ut desiderium et bonum opperiendum, quamvis nesciatur quid secum crastinum deferat. Inopinabile tamen futurum animi affectiones nonnumquam inter se dissidentes concitat: a fiducia ad metum, a tranquillitate ad tristitiam, a certitudine ad dubium. Homines interdum convenimus, qui eventurum tempus dubitantes malaque suspicantes cernunt, perinde ac si nihil eis felicitatem praebere possit. Utinam sit Iubilaeum cunctis occasio spem reficiendi. Dei Verbum ad reperiendas rationes nobis fert opem. Sinamus ut, quae christianis Romanis scribit Paulus apostolus, ea nos ducat.

Spei Verbum

2. «Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem et accessum habemus fide in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae Dei. […] Spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis» (Rom 5,1-2.5). Plura cogitanda nobis praebet sanctus Paulus. Scimus Epistulam ad Romanos evangelizandi operis quiddam esse decretorium. Quod ad illud usque tempus gessit in Imperii orientis locis, nunc agere debet ipse Romae, ob oculos habitis rebus quas in universo terrarum orbe ipsa prae se fert: magna quidem provocatio, cui occurrendum Evangelii nuntiandi nomine, quod novisse non potest neque saepimenta neque fines. Romana Ecclesia haud condita est a Paulo et ipse ad eam pervenire magnopere cupit, ut ad omnes Iesu Christi Evangelium deferat, mortui ac resuscitati, nuntium nempe spei, quae repromissa complet, ad gloriam introfert, ipsaque amore innixa, non fallit.

3. Spes enim ex amore oritur et in amore nititur, qui ex Corde Iesu in cruce transfixo manat. «Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius» (Rom 5,10). Eius vita in nostra fidei vita manifestatur, quae in Baptismo incipit, ac progreditur Dei obsequens gratiae ideoque spe animatur, usque renovata ac firmissima a Spiritu Sancto agenti reddita.

Etenim Spiritus Sanctus est, qui, usque in Ecclesia iter facienti praesens, spei lucem adfert credentibus: Ipse eam accensam servat tamquam facem, quae numquam exstinguitur, ut fulcimentum ac nostrae vitae vigor praebeantur.  Christiana revera spes non illudit neque deludit, quoniam in ea certitudine innititur nihil neminemque nos a divino amore separe posse: «Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? [...] Sed in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes  neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro» ( Rom 8,35.37-39). Hoc est cur haec spes difficultatibus minime opprimatur: ipsa fide fulcitur atque caritate alitur, eaque sic sinit ut in vitam procedatur. Sanctus Augustinus apposite affert sententiam: «Nemo quippe vivit in quacumque vita sine tribus istis animae affectionibus credendi, sperandi, amandi» [1].

4. Sanctus Paulus re prorsus nititur. Novit utique in laetitiis doloribusque vitam versari, amorem augescentibus difficultatibus probari atque spem ex aegritudine deficere videri. Attamen scribit: «Gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem» (Rom 5,3-4). Ad Apostoli mentem, tribulationes et angustiae praecipuae condiciones sunt illorum qui Evangelium nuntiant ex incomprehensionibus ac persecutionibus (cfr 2 Cor 6,3-10). Sed iis in condicionibus, per tenebras lux cernitur: detegitur quo pacto virtus manans a cruce Christique resurrectione evangelizationem sustineat. Quod efficit ut virtus augeatur spei penitus proxima: scilicet patientia. Invaluit iam mos ut omnia ac statim haberemus, ita ut properatio assidue adesset. Nullum datur congrediendi tempus atque in familiis quoque saepe difficile fit una convenire tranquilleque loqui. Patientia a festinatione profligata est, quod magnum damnum dat hominibus. Subeunt enim intolerantia, animi inquietudo, interdum gratuita vis, quae displicentiam afferunt et clausuram.

Interretis insuper tempore, quo tempus ac spatium per illud “hic et nunc” sufficiuntur, patientia minime obtinet locum. Si stupentes creatum intueri valeremus, intellegeremus quam decretoria esset patientia. Anni temporis vices una cum fructibus sunt spectandae, animantium vita observanda atque eorum progressus cursus considerandus, simplices sancti Francisci oculi adhibendi, qui per Laudes Creaturarum, DCCC abhinc annos utique scriptas, creatum magnam veluti familiam spectabat atque solem “fratrem” vocabat et lunam “sororem” [2]. Patientiam detegere multum iuvat cum sibi tum aliis. Sanctus Paulus saepenumero ad patientiam accedit ut momentum extollat perseverantiae ac fiduciae de eo quod a Deo nobis est promissum, sed potissimum testatur Deum esse nobis patientem, Ipse qui est «Deus autem patientiae  et  solacii» ( Rom 15,5). Patientia, quae et ipsa a Spiritu Sancto oritur, vivam spem servat atque ut virtutem vivendique rationem roborat. Itaque discamus patientiae gratiam saepe quaerere, quae spei est filia ipsamque eadem opera sustinet.

Spei iter

5. Ex hac spei patientiaeque complicatione plane patet quomodo christiana vita sit iter, quod potioribus momentis indiget, ad alendam roborandamque spem, necessariam utique comitem quae metam cernendam demonstrat: occursum nempe cum Domino Iesu. Cogitare placet gratiae iter, populi spiritalitate sustentatum, primum antecessisse Iubilaeum, anno MCCC indictum. Oblivisci enim non possumus varia genera, unde veniae gratia in sanctum Dei fidelem populum copiose invasit. Memoramus, exempli gratia, magnam “peccatorum absolutionem”, quam sanctus Caelestinus V concedere voluit iis qui ad Basilicam Sanctae Mariae de Collemayo Aquilanae urbis, diebus XXVIII et XXIX mensis Augusti, anno MCCXCIV, accedebant, sex ante annos quam Bonifacius VIII Papa Annum Sanctum instituit. Experiebatur igitur iam Ecclesia iubilarem iam misericordiae gratiam. Et iam antea, anno MCCXVI, Honorius III Papa sancto Francisco supplicanti concesserat, qui indulgentiam postulabat pro iis qui invisuri erant Portiunculam primis duobus mensis Augusti diebus. Idem de peregrinatione ad Sanctum Iacobum Compostellanum dici potest: etenim Callistus II Papa, anno MCXXII, concessit ut in Sanctuario illo Iubilaeum celebraretur quotiescumque Iacobi apostoli festum die dominico incidisset. Bonum est ut iubilaris celebrationis “diffusus” talis mos perstet, sic ut Dei veniae vis communitatum hominumque iter fulciat atque comitetur.

Haud casu peregrinatio cuiusque iubilaris eventus praecipua quaedam ostendit. Iter suscipere illius proprium est qui vitae sensum requirit. Pedibus peregrinatio multum iuvat ad pondus silentii, laboris, praecipuarum rerum detegendum. Consequenti quoque anno spei peregrini antiquas recentesque semitas calcabunt, ut studiose Iubilaeum experiantur. Romana insuper in ipsa urbe fidei itinera praebebuntur, illis addenda quae ad catacumbas et ad Septem Ecclesias ducunt. Quod ad aliam atque aliam transitur Nationem, perinde ac si fines superentur, quod alia atque alia petatur urbs, creati artisque operum ex contemplatione, sinet ut experientiarum ac diversarum culturarum thesaurus acquiratur, intra se ad pulchritudinem ferendam quae, precatione composita, ducit ad gratias Deo agendas ob mira ab Eo patrata. Iubilares ecclesiae, iuxta itinera et in Urbe, spiritalitatis poterunt esse loca, ubi fidei iter reficitur atque spei hauritur aqua, ante omnia ad Reconcialiationis Sacramentum accedendo, a quo necesse est re conversionis incipere iter. In particularibus Ecclesiis apprime sacerdotes fidelesque ad Reconciliationis Sacramentum parandi curentur itemque ad sacramentum singillatim accessio.

Ad hanc peregrinationem peculiarem in modum Orientalium Ecclesiarum fideles invitare cupimus, nominatim eos qui plena communione cum Petri Successore fruuntur. Ipsi, qui tantopere sunt passi, saepe usque ad mortem, suam erga Christum Ecclesiamque propter fidelitatem, animadvertere debent bene in hac Roma se recipi, quae eis quoque est Mater quaeque illorum praesentiae tot servat memorias. Catholica Ecclesia, quae eorum vetustissimis liturgiis, theologia ac spiritalitate Patrum, monachorum et theologorum locupletatur, per figuram ostendere vult eos recipi eorumque fratres ac sorores orthodoxos, tempore quo Viae Crucis peregrinationem iam experiuntur, cum saepe suas ipsorum terras, suas nempe terras sanctas deserere coguntur, unde eos depellunt ad securiores Plagas vis et instabilitas. Eis experientia se ab Ecclesia diligi, quae eos non deseret, sed eos sequetur quocumque ibunt, vel fortius Iubilaei reddit signum.

6. Annus Sanctus MMXXV antecedentes gratiae eventus profert. Ex postremo Iubilaeo ordinario duo milia annorum excesserunt a Iesu Christo nato. Proinde, die XIII mensis Martii anno MMXV extraordinarium Iubilaeum indiximus ut ostenderetur et conveniretur Dei “misericordiae Vultus” [3], quod praecipuum omnium aetatum est Evangelii nuntium. Nunc novi Iubilaei est tempus, quo Porta Sancta est iterum reseranda, ut viva Dei amoris experientia praebeatur, qui in corde certam concitat in Christo salutis spem. Eadem opera hic Annus Sanctus ad alium praecipuum cunctis christianis eventum diriget iter: anno enim MMXXXIII duo milia annorum celebrabuntur a Redemptione, per passionem, mortem ac resurrectionem Domini Iesu patrata. Prae nobis est iter, praeclaris stationibus signatum, in quibus Dei gratia populum praecedit eumque comitatur, qui studiosus in fide, actuosus in caritate ac in spe perseverans ambulat (cfr 1 Thess 1,3).

Diuturna sic traditione suffulti atque exploratum habentes Annum hunc iubilarem universae Ecclesiae ardentem gratiae speique fore experientiam, statuimus ut Porta Sancta Papalis Basilicae Sancti Petri die XXIV mensis Decembris hoc anno MMXXIV aperiatur, Iubilaeum sic Ordinarium incohantes. Subsequenti die dominico XXIX mensis Decembris anno MMXXIV Portam Sanctam Nostrae Papalis Basilicae Sanctissimi Salvatoris ac Sanctorum Ioannis Baptistae et Evangelistae Laterani aperiemus, quae hoc anno die IX mensis Novembris a dedicatione MDCC celebrabit annos. Deinceps Kalendis Ianuariis anno MMXXV in Sollemnitate Sanctae Dei Genitricis Mariae aperietur Porta Sancta Papalis Basilicae Sanctae Mariae Maioris ac tandem die Dominico V mensis Ianuarii Porta Sancta aperietur Papalis Basilicae Sancti Pauli Extra Moenia. Haec tres designatae Portae Sanctae Basilicarum Papalium intra diem Dominicum XXVIII mensis Decembris eiusdem Anni claudentur.

Statuimus insuper ut die Dominico XXIX mensis Decembris anno MMXXIV in omnibus cathedralibus et concathedralibus templis Episcopi dioecesani sacram Eucharistiam celebrent de Anno Iubilari incohando secundum Rituale ad occasionem comparandum. Quod ad celebrationem in concathedrali templo attinet, Episcopus suum per Delegatum, congruenter designatum, substitui poterit. A quodam templo peregrinatio, ad collectionem designato, ad cathedrale templum signum sit spei itineris, quod Dei Verbi sub lumine sociat credentes. Inibi huius Documenti quaedam legantur atque cuncto populo Indulgentia Iubilaris nuntietur, quae obtineri poterit ad praescripta eiusdem Ritualis de Iubilaeo in particularibus Ecclesiis celebrando. Huius Anni Sancti tempore, qui die Dominico XXVIII mensis Decembris anno MMXXV in Ecclesiis particularibus ad finem adducetur, caveatur ut Populus Dei tum spei nuntium gratiae Dei, tum signa eiusdem efficaciam testantia affatim recipere possit.

Iubilaei Ordinarii finis fiet per clausam Portam Sanctam Papalis Basilicae Sancti Petri die VI mensis Ianuarii, in Epiphania Domini, anno MMXXVI. Utinam christianae spei lux quemque hominem contingat sicut Dei amoris nuntius, cunctis tradendus. Utinam hunc nuntium in qualibet terrarum orbis parte fideliter testetur Ecclesia.

Spei signa

7. Praeter quam quod spem in Dei gratia haurimus, eandem per temporis signa iterum detegere vocamur, quae nobis praebet Dominus. Sicut Concilium Oecumenicum Vaticanum II asseverat, «per omne tempus Ecclesiae officium incumbit signa temporum perscrutandi et sub Evangelii luce interpretandi; ita ut, modo unicuique generationi accommodato, ad perennes hominum interrogationes de sensu vitae praesentis et futurae deque earum mutua relatione respondere possit». [4] Oportet igitur tantum bonum perspiciatur, quod est in mundo, ne in temptationem incidamus, putantes nos malo vinci ac violentia. Sed temporum signa, quae humani cordis elationem secum ferunt, quod Dei salutifera praesentia indiget, sibi volunt ut in spei signa mutentur.

8. Primum spei signum pacem secum ferat in terrarum orbem, qui rursus belli pernicie afficitur. Memoria haud tenens praeteritarum calamitatum, humanum genus in novo difficilique discrimine versatur, utpote cum tot gentes violentiae immanitate premantur. Quidnam deest populis istis quod iam non sint passi? Quomodo fieri potest ut eorum desperata quiritatio Nationum potestates non impellat ad finem imponendum nimis regionum contentionum, probe scientes quae in terrarum orbe evenire possint? Nimis est avere ut sileant arma ac vastationem mortemque afferre desinant? Memoret Iubilaeum quod qui «pacis auctores» fiunt «filii Dei vocabuntur» (Mt 5,9). Pacis necessitas omnes complectitur impellitque certa ad persequenda proposita. Ne desit legatorum officium ut animose ingenioseque quaedam pactiones reperiantur ad mansuram pacem conciliandam.

9. Futurum ex spe cernere idem est ac vitam considerare, studium ferentem idque transmittendum. Pro dolor tristes animadvertere debemus pluribus in condicionibus hunc prospectum deficere. Ex quo primum consequitur ut desiderium amittatur vitae transmittendae. Propter vitae celeriter exigendae rationes, futuri formidines, securitatem operis deficientem congruasque sociales tutelas, socialia specimina, in quibus rerum agendarum cursum lucrum potius quam necessitudinum cura moderatur, variis in Nationibus gravis natorum imminutio recensetur. At contra aliis in locis «si populorum incrementum et non rerum consumendarum extrema selectaque nonnullorum immoderatio arguitur, id agitur ut quaestio non dissolvatur». [5]

Quod mater ac pater conscii ad vitam pateant, consilium est Creatoris quod in corde corporeque virorum feminarumque insculpsit, missio nempe quam coniugibus eorumque amori committit Dominus. Instat, praeter Civitatum legis ferendae officium, ne credentium communitatum cunctaeque civilis communitatis, omnibus ex partibus, deficiat adiumentum, quandoquidem iuvenum desiderium novos filios filiasque pariendi, eorum amoris fecunditatis fructum, cuique societati futurum aevum praestat atque res est spei: ex spe quidem pendet ac spem gignit.

Quocirca christiana communitas secundas gerere non potest in necessitate sustinenda socialis foederis de spe, quod sit definitum et non ideologicum, atque operetur futura pro aetate, quae tot puerorum puellarumque subrisione distinguitur, vacuas iam nimias implentes cunas in pluribus terrarum orbis partibus. Sed revera omnes necesse habent ut vivendi laetitiam reciperet, quoniam homo, ad imaginem ac similitudinem Dei creatus (cfr Gn 1,26), contentus esse non potest quod supervivat aut remisse trahat vitam, ad praesentia se aptet, corporis dumtaxat rebus satisfactus. Quod in individualismum includit ac spem conterit, tristitiam gignendo quae in cor se inserit, et asperitatem impatientiamque comparando.

10. Iubilari Anno certa impellimur ferre spei signa nonnullis fratribus ac sororibus qui vitam incommode degunt. De iis cogitamus qui in vinculis custodiuntur, quique libertate privati, cotidie experiuntur, praeter carceris duritiam, deficientes affectus, impositas coartationes ac non raro deficientem observantiam. Ex Potestatibus quaerimus ut Iubilaei Anno aliqua incepta suscipiant spem restitutura; amnestiae quaedam genera vel poenae remissionem, unde personae iuventur ad fiduciam de se ac de societate reciperandam; cursus in communitatem iterum ingrediendi, addito certo proposito observandarum legum.

Antiquus est monitus, qui ex Dei Verbo procedit, qui una cum toto suo sapientiae pondere manet, cum clementiae liberationisque actum postulet, unde iterum incipiatur: “Sanctificabitisque annum quinquagesimum et vocabitis remissionem in terra cunctis habitatoribus eius” ( Lv 25,10). Quam doctrinam, a Mosaica lege statutam, affert etiam Isaias propheta: «Dominus ad annuntiandum laeta mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et praedicarem captivis liberationem et clausis apertionem; ut praedicarem annum placabilem Domino» ( Is 61,1-2). Ea quidem sunt verba quae Iesus in se recepit, suum incohans ministerium, declarans in se “annum Domini acceptum” complendum (cfr Lc 4, 18-19). In quavis terrae particula, credentes, Pastores potissimum, huius liberationis postulandae sint sequestres, unam vocem emittentes, quae dignas condiciones animose postulet captivorum, hominum iurium observantiam atque peculiarem in modum capitalem poenam exstinguendam, quod a fide christiana dissidet atque quamlibet veniae renovationisque spem adimit. [6] Ut captivis certum praebeatur propinquitatis signum, Nosmet ipsi Portam Sanctam in quodam carcere aperire cupimus, ut iis sit signum ex spe renovatoque vitae studio ad futurum cernendum.

11. Spei signa aegrotis praebeantur, qui domi degunt vel in valetudinario. Dolores eorum levari possunt per propinquas personas eos invisentes atque animi receptam affectionem. Misericordiae opera spei sunt quoque opera, quae in cordibus grati animi sensus refovent. Gratus animus ad omnes sanitatis ministros vertatur, qui in difficilibus non raro condicionibus, suum officium erga aegros et infirmiores curiose exsequuntur.

Ne includens sollicitudo desit in illos, qui, in condicionibus perlaboriosis versantes, propriam debilitatem experiuntur, praesertim si morbis vel inhabilitatibus implicantur, ex quibus propria autonomia imminuitur. Eorum cura humanae dignitati est hymnus, spei nempe canticum, quod totius societatis universitatem requirit.

12. Spei signis ii quoque egent, qui in se ipsi eam figurant: scilicet iuvenes. Ii pro dolor sua somnia saepe decidere vident. Eos illudere non possumus: eorum studio nititur futurum aevum. Pulchrum est eos cernere suas vires cientes, exempli gratia cum operam dant ac ultro suum studium in socialibus calamitatibus socialique incommodo collocant. Sed dolendum est quod conspiciuntur iuvenes spe carentes; ceterum, cum futurum est incertum, quod somnia non attingit, cum ex studiorum disciplina nihil operis cernitur atque cum deest opus munusve sufficienter firmum quae desideriorum exstinguendorum periculum ferunt, necessario fit ut praesens tempus maeste segniterque exigatur. Medicamentorum stupefactivorum fallacia, violationis periculum et vanitatum conquisitio in iis magis quam in aliis animi perturbationem prae se ferunt atque pulchritudinem vitaeque sensum abscondunt efficiuntque ut proclive in obscuras voragines labantur utque ad actus sui vulnerationis agendos impellantur. Hac de causa Iubilaeum in Ecclesia sit studium erga eos: renovata sollicitudine operam demus adolescentibus, scholarum alumnis, sponsis, iuvenibus generationibus curandis! In iuvenes sit propinquitas, laetitiam nimirum spemque Ecclesiae ac mundi!

13. Spei signa erga migrantes deficere non poterunt, qui suam terram deserunt meliorem vitam quaerentes, cum sibi tum familiis. Quae exspectaverunt ne in cassum frustraque ob praeiudicia clausurasque cadant: iis liberaliter sua cuiusque pro dignitate receptis addetur officii conscientia, quo melioris vitae ius nemini recusetur. Tot exsulibus, profugis ac perfugis, quos implicatae inter Nationes vicissitudines fugere cogunt, bellorum, violentiarum discriminationumque vitandorum causa, securitas et opus obtinendum et institutio praestentur, quae instrumenta sunt necessaria ut in novam socialem condicionem inserantur.

Christiana communitas usque sit parata ad ius debiliorum tuendum. Receptionis liberaliter reserentur ianuae, ut nemini umquam spes desit melioris vitae. In cordibus personet Domini Verbum, qui in magna novissimi iudicii similitudine dixit: «Hospes eram, et collegistis me», quoniam «quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25,35.40).

14. Spei signa senes maerentur, qui saepe solitudinem desertionisque sensum experiuntur. Thesauro eorum uti, aeque et eorum vitae experientia, prudentia quam possident necnon subsidio quod praebere possunt officium est communitatis christianae ac civilis societatis, cuius est una operari ex foedere inter generationes.

Peculiarem cogitationem ad avos aviasque convertimus, qui fidem vitaeque prudentiam transmittendas iunioribus generationibus secum ferunt. Grato animo filiorum nepotumque amore sustineantur, qui in eis fulcimentum, comprehensionem et incitamentum reperiunt.

15. Spem ex corde pro innumeris pauperibus imploramus, quibus necessarium victum saepenumero deest. Coram usque frequentioribus paupertatis processibus, assuetudinis remissionisque adest periculum. Sed a tam calamitosis condicionibus oculos avertere non possumus, quae ubique iam reperiuntur, non modo in quibusdam terrarum orbis locis. Pauperes homines vel ad paupertatem redactos cotidie offendimus, qui interdum nostri possunt esse propinqui. Saepe domicilio, aut congruenti carent ad diem alimento. Multorum repulsam ac neglegentiam patiuntur. Turpe est, quod in terrarum orbe pergrandibus opibus locupletato, quae ad arma fabricanda magna ex parte destinantur, pauperes occupant «maiorem partem […], innumerae quidem personae. De quibus hodie in politicis oeconomicisque internationalibus disputationibus agitur, sed plerumque eorum difficultates quaedam esse appendix videntur, quaestio quidem, quae fere ex officio aut leviter tractatur, nisi si merum “damnum finitimum” ipsae considerantur. Enimvero cum re fieri debent, saepenumero novissimum locum obtinent» [7]. Ne obliviscamur: ferme saepe pauperes victimae sunt, non autem noxii.

Ad spem cohortationes

16. Antiquum prophetarum verbum referens, Iubilaeum recordatur Terrarum bona paucis, privilegio auctis, haud destinari, sed omnibus. Oportet ut divitiis pollentes fiant liberales, in necessitatibus fratrum vultum agnoscant. De iis potissimum cogitamus qui aqua ciboque carent: fames in nostrae communitatis corpore vulnus est detestabile omnesque ad conscientiam succutiendam incitat. Cohortationem renovamus ut «pecunia in armis et in aliis militaribus sumptibus adhibita aerarium mundiale constituamus ad famem tandem propulsandam egentioresque Nationes provehendas, sic ne earum incolae violentis ac fallacibus actibus se tradant neque cogantur suas Nationes relinquere digniorem vitam quaerendam». [8]

Ex corde rursus aliud de Iubilari Anno effari volumus: ditioribus Nationibus destinatur, ut gravitatem agnoscant tot susceptarum deliberationum atque statuant aere alieno liberare Civitates quod numquam exsolvere possint. Potius quam de magnanimitate de iustitia agitur, quod gravius efficit hodie nova iniquitatis species, cuius nos conscii sumus: «Adest enim verum “oecologicum debitum”, potissimum inter septentrionalem et meridianam orbis partem, quod cum perturbationibus mercatus oecologicum ambitum deformantibus, nec non cum inaequali naturalium usu opum sociatur, quibus nonnullae Nationes historice fruuntur» [9]. Ut Sacra Scriptura docet, terra ad Deum pertinet ac nos omnes inibi incolimus “advenae et coloni” ( Lv 25,23). Si utique in terrarum orbe pacis viam comparare volumus, operam demus ut pristinae iniquitatum causae amoveantur, iniqua et haudquaquam solubilia debita expungamus, famelicos saturemus.

17. Proximi Iubilaei tempore insignis erit omnibus christianis commemoratio. Recensentur enim MDCC anni a primo Ecclesiae celebrato Concilio oecumenico, Nicaeae. Memoriae probe est tenendum ab apostolicis inde temporibus variis ex occasionibus in conventum Pastores venisse ad doctrinae argumenta tractanda ac disciplinae quaestiones. Primis fidei saeculis Synodi sunt multiplicatae, sive in Oriente, sive in Occidente christiano, significantes quantopere pollerent unitas servata Populi Dei et Evangelium fideliter nuntiandum. Iubilaris Annus magni momenti pastoralis opportunitas esse poterit, ut re efficiatur hoc genus synodale, quod christiana communitas significationem hodie putat magis magisque necessariam, ut aptius evangelizationis instantiae respondeatur: omnes baptismo abluti, quisque ex proprio charismate ac ministerio, eodem tenentur officio, ut crebra spei signa Deum esse in mundo testentur.

Nicaeae primi Concilii fuit munus unitatis Ecclesiae servandae, serio in periculum adductae a Iesu Christi divinitate negata eiusque cum Patre aequalitate. Interfuerunt circiter CCC Episcopi, qui in imperiale palatium convenerunt die XX mensis Maii anno CCCXXV, Constantini imperatoris inductu convocati. Varias post disputationes, omnes ex Spiritus gratia, in fidei Symbolo se agnoverunt, quod hodie quoque nos in dominicali eucharistica celebratione profitemur. Concilii Patres Symbolum illud incipere voluerunt, verba primum usurpantes «Nos credimus» [10] ad testificandum illud per “Nos” omnes Ecclesias in communione inveniri atque cunctos christianos eandem unam fidem profiteri.

Nicaeae Concilium miliarius nempe est lapis Ecclesiae historiae. Per eventum illum commemorandum christiani invitantur ut laudes animumque gratum ad Sanctissimam Trinitatem unanimiter deferant et apprime ad Iesum Christum, Dei Filium  «consubstantialem Patri» [11], qui hoc amoris mysterium nobis revelavit. At a Nicaea Ecclesiae cunctae et ecclesiales communitates invitantur ut in visibilis unitatis iter procedant neve deficiant in congruis reperiendis formis, unde plene Iesu precationi respondeatur: «Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut mundus credat quia tu me misisti» ( Io 17,21).

In Nicaeae Concilio dies quoque excussus est Paschae celebrandae. Hac de re hodie adhuc dissident doctrinae quae impediunt quominus eodem die fidem condens celebretur eventus. At felici ex casu id ipso anno MMXXV fiet. Quod utinam efficiat ut omnes Orientis Occidentisque christiani de uno eodemque Paschae die ad unitatem perveniant. Multi, quod iuvat memorari, non noverunt quantopere antiquitus sit convertatum ac non intellegunt quomodo hac de re dissensiones esse possint.

Spe nitentes

18. Spes una cum fide et caritate tryptichum “virtutum theologalium” efficiunt, quod est vitae christianae praecipuum (cfr 1 Cor 13,13; 1 Thess 1,3). Ex earum dynamica vi, spes, ut ita dicamus, illa est quae iter demonstrat, credentis exsistentiae directionem finemque ostendit. Quapropter Paulus apostolus hortatur ut simus «spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes» (Rom 12,12). Ita, neccese habemus ut abundemus in spe (cfr Rom 15,13), ad credibiliter suadenterque fidem et amorem testandum quem in corde ferimus; ut fides sit laeta, caritas elata; ut quisque unam dumtaxat subrisionem, amicitiae actum, fraternum visum, sincerum auditum, gratuitum famulatum donare valeat, sciens, in Iesu Spiritu, recipienti id frugiferum spei semen fieri posse. At quod est nostrae scientiae fundamentum? Ad quod intellegendum nostrae spei ponderare iuvat rationes (cfr 1 Pe 3,15).

19. «Credo vitam aeternam»: [12] sic nostra fides profitetur atque christiana spes his in verbis praecipuum reperit cardinem. Ipsa enim «est virtus theologalis qua, tamquam nostram felicitatem […] vitam appetimus aeternam» [13]. Concilium Oecumenicum Vaticanum II asserit: «Deficientibus e contra fundamento divino et spe vitae aeternae, hominis dignitas gravissime laeditur, ut saepe hodie constat, atque vitae et mortis, culpae et doloris aenigmata sine solutione manent, ita ut homines in desperationem non raro deiiciantur» [14]. Nos autem spei virtute in qua salvati sumus, transiturum tempus cernentes, certi sumus hominum et cuiusque nostrum annales in caecum punctum haud decurrere obscurumve barathrum, at dirigi ad Dominum gloriae conveniendum. Vivimus igitur eius reditum exspectantes atque ex spe cum eo nos perpetuo victuros. Ex hoc quidem animo moventem primorum christianorum invocationem in nos recipimus, per quam Sacrae Scripturae finis imponitur: «Veni, Domine Iesu!» ( Apc 22,20).

20. Iesus mortuus ac resuscitatus nostrae fidei est cor. Sanctus Paulus, paucis nuntians, verbis quattuor dumtaxat usurpatis, nostrae spei “praecipuum” nobis tradit: «Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas et quia sepultus est et quia suscitatus est tertia die secundum Scripturas et quia visus est Cephae et post haec Duodecim» ( 1 Cor 15,3-5). Christus mortuus, sepultus, suscitatus, visus est. Pro nobis per mortis asperitatem transiit. Patris amor Spiritus virtute eum resuscitavit, eius humanitatem aeternitatis reddens primitias pro nostra salute. Christiana spes in hoc stat: coram morte, ubi omnia interire videntur, certitudo recipitur, quod per Christum, per eius gratiam nobis Baptismo traditam, «vita mutatur, non tollitur» [15] in perpetuum. In Baptismo enim, una cum Christo sepulti, in Eo resuscitato donum recipimus novae vitae, quae mortis murum diruit, eam reddens in aeternitatis transitum.

Si quidem coram morte, dolenti quidem seiunctione, quae cariores affectus deserere cogit, nulla datur emphasis, copiam dabit Iubilaeum detegendi, permagno grato animo, illius vitae donum in Baptismo adeptae, quae calamitatem trasfigurare valet. Insigne est, iubilari tempore, iterum cogitare quo pacto tale mysterium inde a primis fidei saeculis sit intellectum. Perdiu, exempli gratia, baptismalem alveum octangula forma christiani exstruxerunt, quam hodie quoque multis in baptisteriis antiquis asservatam conspicere possumus, ut Romae apud Sanctum Ioannem Laterani. Quod sibi vult ut in baptismali fonte octava dies inauguretur, quae est videlicet resurrectionis, quae dies translaticium numerum transgreditur, hebdomadali modo signatum, sic temporis circulum aeternitatis rationi reserans, vitae perpetuo mansurae: haec est meta ad quam tendimus his in terris peregrinantes (cfr Rom 6,22).

Huius spei maxime perspicuam testificationem praebent martyres, qui Christi resuscitati ex fide firmati, terrestrem vitam detrectarunt, suum Dominum non tradentes. Quavis aetate adsunt ac sunt innumeri, fortasse plures quam umquam hodiernis temporibus, quales vitae confessores, quae finem non novit. Eorum testificationem custodire necesse habemus, ut fecunda nostra spes efficiatur.

Martyres hi, ad varias christianas traditiones pertinentes, unitatis sunt quoque semina, quippe qui sanguinis secum ferant oecumenismum.  Quocirca Iubilaei tempore magnopere cupimus ne oecumenica desit celebratio ut perspicue pateant horum Martyrum luculenta testimonia.

21. Ecquid fiet de nobis post mortem? Cum Iesu ultra hoc limen adest vita aeterna, quae quidem plena est cum Deo communio eiusque infiniti aeternique amoris contemplatio ac participatio. Quod in spe nunc vivimus, tum re videbimus. Sanctus Augustinus hac de re scripsit: «Cum inhaesero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor, et viva erit vita mea tota plena te». [16] Quae igitur erit nota huius plenitudinis communionis? Esse felices. Ad felicitatem homo vocatur, quae attingenda ad omnes attinet.

Quid est felicitas? Quam felicitatem opperimur et optamus? Non autem transeuntem laetitiam, vanam satisfactionem, quae adepta plus plusque requirit, per aviditatis seriem ex qua humanus animus numquam saturatur, sed magis magisque est vacuus. Quadam nempe felicitate indigemus quae definite in eo compleatur quod nos efficit, scilicet in amore, ita ut dici possit, iam nunc: diligor, ergo sum; atque perpetuo in Amore ero qui non deludit et ex quo nihil ac nemo me seiungere poterit. Memoremus iterum Apostoli verba: «Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro» (Rom 8,38-39).

22. Alia res vitae aeternae coniungitur, quae est Dei iudicium, sub finem sive nostrae exsistentiae, sive temporum. Quod ars saepenumero fingere studuit – Michaelis Angeli praestantissimum opus in Sixtino sacello ob oculos habeamus - theologicam doctrinam illius aetatis in se recipiens infundensque simul in observatorem cuiusdam pavoris. Si quidem aequum est ut plane conscii serioque animo nos ad tempus disponamus quod exsistentiam complectitur, eadem opera oportet ut id usque faciamus sub spei ratione, quae theologalis est virtus, quae vitam sustinet ac non patitur ut in timorem incidamus. Dei iudicium, qui est amor (cfr 1 Io 4,8.16), fieri non potest quin in amore nitatur, peculiarem in modum in eo quod fecerimus aut non pro indigentioribus, in quibus Christus, Iudex ipse, praesens est (cfr Mt 25,31-46). De iudicio agitur dissidenti ab hominum tribunaliumque terrenorum iudicio; quod est intellegendum ut veritatis relatio cum Deo-amore et cum se ipsis, intra imperscrutabile divinae misericordiae mysterium. Hac de re asserit Sacra Scriptura: «Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet iustum esse humanum, et bonae spei fecisti filios tuos, quoniam das super peccatis paenitentiam [...] et, cum de nobis iudicatur, speremus misericordiam ( Sap 12, 19.22).  Sicut Decessor Noster Benedictus XVI scripsit: «Exstante Iudicio eius amoris magnum pondus pro omni malo, quod in mundo est et in nobis, experimur accipimusque. Amoris dolor nostra salus nostrumque gaudium fit». [17]

Iudicium ideo ad salutem attinet in qua speramus quamque sua morte ac resurrectione nobis obtinuit Iesus. Quod itaque efficit ut definite Eum conveniamus. Et quoniam hac in re cogitari minime potest malum patratum celari, oportet ut id purgetur, ut nobis pateat definitus in Dei amorem transitus. Hoc sensu necessitas intellegitur pro iis precandi qui terrestre iter absolverunt, orantis quidem intercessionis necessitudo, quae propriam efficaciam reperit in sanctorum communione, in communi vinculo quod nos in Christo coniungit, creationis primogenito. Ita iubilaris indulgentia, precationis virtute, peculiarem in modum iis destinatur qui nos praecesserunt, ut plenam obtineant misericordiam.

23. Indulgentia enim sinit ut detegatur quam sit immensa Dei misericordia. Non casu antiquitus vox “misericordia” permutari potuit cum “indulgentia”, utpote cum ostendere velit Dei veniae plenitudinem, quae fines non novit.

Paenitentiae Sacramentum nobis praestat ut nostra peccata deleat Deus. Redeunt sua cum consolationis vi Psalmi verba: «Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas; qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus. […] Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae. […] Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. Quoniam, quantum exaltatur caelum a terra, praevaluit misericordia eius super timentes eum; quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras» (Ps 103,3-4.8.10-12). Sacramentalis reconciliatio non modo pulchra est spiritalis opportunitas, sed decretorius fit gressus, praecipuus, necessarius ad fidei iter cuiusque complendum. Inibi permittimus ut Dominus peccata nostra destruat, cor nobis sanet, nos sublevet et complectatur, suum blandum misericordemque vultum cognoscendum praebeat. Etenim nulla aptior datur ratio Dei cognoscendi quam ut Ipse nos reconciliet (cfr 2 Cor 5,20), eius gustando veniam. Ne detrectemus igitur Confessionem, sed sanationis laetitiaeque sacramentum pulchritudinem detegamus, pulchritudinem nempe veniae peccatorum!

Attamen, sicut experti ipsi scimus, peccatum “signum relinquit”, quaedam secum fert consectaria, non exteriora dumtaxat, sed interiora quoque, quod «quodlibet peccatum, etiam veniale, morbidam ad creaturas secumfert affectionem, quae purificatione eget sive his in terris sive post mortem, in statu qui appellatur purgatorium». [18] Idcirco in infirma nostra humanitate eaque a malo pellecta “peccati reliquiae” manent. Ipsae ab indulgentia delentur, per Christi usque gratiam, qui, ut scripsit sanctus Paulus VI est «nostra “indulgentia”». [19] Paenitentiaria Apostolica normas ferendas curabit ut obtineri atque re adhiberi possit Iubilaris Indulgentia.

Experientia haec venia repleta facere non potest quin cor mentemque aperiat ad ignoscendum. Ignoscere praeterita non delet: quae evenierunt mutari non possunt; atque tamen venia efficere potest ut futurum commutetur ac diversum fiat, sine rancore, livore, ultione. Futurum venia collustratum sinit ut praeteritum diversis oculis legatur, tranquillioribus nempe, etiamsi lacrimis conspersis.

Praeteriti Extraordinarii Iubilaei tempore Misericordiae Missionarios constituimus, qui magni ponderis missionem exequi pergunt. Proximi Iubilaei tempore suum ministerium gerant, spem iterum reddentes itemque ignoscentes quotiescumque paenitens peccator patenti corde animoque paenitenti ad eos accedit. Sint iugiter reconciliationis insturmenta adiuventque ad futurum respiciendum ex cordis spe, quae a Patris misericordia manat. Exoptamus ut Episcopi eorum magni momenti fruantur ministerio, illuc eos mittentes ubi spes in discrimine potissimum versatur, videlicet in carceribus, valetudinariis atque locis in quibus personae dignitas proculcatur, in difficilioribus condicionibus ac magis depravatis locis, ut nemo Dei venia et consolatione percipienda careat.

24. Spes in Dei Matre summam reperit testificationem. In ea conspicimus quomodo spes non sit vanus optimismus, at gratiae donum in vitae rebus. Sicut quaelibet mater, quotiescumque Filium intuebatur de eius futuro cogitabat, atque procul dubio in corde insculpta manebant Simeonis verba, in templo ei transmissa: «Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur – et tuam ipsius animam pertransiet gladius» (Lc 2,34-35). Atque iuxta crucem, cum Iesum innocentem, patientem ac morientem cerneret, summo dolore affecta, suum “sic” iterabat, spem minime amittens et in Domino fiduciam. Hac ratione pro nobis ipsa cooperabatur ad id complendum quod eius Filius dixerat, cum asseveraret: «Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere» (Mc 8,31), atque per acerbitatem illius amore oblati doloris nostra ipsa facta est Mater, spei quidem Mater. Haud casu fit ut a populari pietate usque invocetur Virgo Sancta Stella Maris, eloquens quidem titulus certae spei, utpote cum, in vitae procellosis vicibus, Dei Mater nobis opem ferat, nos sustineat atque nos hortetur ut fiduciam habeamus ac sperare pergamus.

Hac de re memorare volumus Sanctuarium Dominae Nostrae Guadalupae, Mexicopoli, ad recolendos, anno MMXXXI, se comparat D annos a prima Virginis Mariae apparitione. Per Ioannem Didacum iuvenem pervertentem spei nuntium remittebat Dei Mater, quem hodie quoque cunctis peregrinatoribus fidelibusque iterat. «Nonne hic equidem sum, quae tua sum Mater?». [20] Similis nuntius in cordibus imprimitur tot Marialium Sanctuariorum in terrarum orbe dissipatorum in quae frequentes peregrini decurrunt, suas sollicitudines, aerumnas exspectationesque Deiparae commendaturi. Hoc Iubilari Anno Sanctuaria sancta receptionis insigniumque stationum sint loca ad spem pariendam. Peregrinatores Romam petentes cohortamur ut in Marialibus Sanctuariis Urbis precantes sistant, Viginem Mariam veneraturi ipsiusque patrocinium postulaturi. Nos fiducia tenet omnes, fore ut patientes apprime et laborantes, benignissimis ex matribus propinquitatem experiri possint, quae numquam filios deserit, utpote cum sit sancto Populo Dei «signum certae spei et solatii». [21]

25. Iter in Iubilaeum suscipientes, ad Sacram Scripturam redeamus ac nobis haec verba conversa percipiamus: «Fortissimum solacium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut ancoram habemus animae, tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis, ubi praecursor pro nobis introivit Iesus» (Heb 6,18-20). Firma quidem est cohortatio ad numquam amittendam spem, quae nobis data est, ad eandem arte tenendam, refugium reperiendo in Deum.

Ancorae suasoria est imago, ut firmitas ac securitas intellegantur, quas, in agitatis vitae fluctibus, habemus, si Domino Iesu nos committimus. Procellae numquam vincent, quoniam in gratiae spe innitimur, quae efficit ut in Christo vivamus peccatum, metum ac mortem praetergredientes. Haec spes, quae multo maior est quam cotidianae satisfactiones ac vitae condicionum incrementa, ultra probationes nos defert itemque cohortatur ut ambulemus usque metam contuentes ad quam vocamur, scilicet Caelum.

Eventurum igitur Iubilaeum erit Annus Sanctus spe signatus, quae numquam occidit, quaeque est Dei. Nos quoque adiuvet ad fiduciam rursus reperiendam, in Ecclesia, in societate, in consuetudinibus inter personas, inter Nationes in necessitudinibus, in qualibet persona promovenda, in creato colendo. Credens testificatio in mundo verae spei sit fermentum, caelorum novorum novaeque terrae nuntius esse possit (cfr 2 Pe 3,13), ubi ex iustitia concordiaque inter populos incolitur, inhiantes repromissioni Domini complendae.

Sinamus ut iam nunc nos trahat spes ac patiamur ut nostra opera inficiat quotquot eam concupiscunt. Utinam nostra vita eis dicat: «Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum» (Ps 27,14). Utinam spei virtus nostrum praesens tempus implere possit, dum Domini nostri Iesu Christi reditum fidentes exspectamus, cui est laus et gloria nunc et in saecula saeculorum.

Datum Romae, Laterani, die nono mensis Maii, in Sollemnitate Ascensionis Domini, anno bismillesimo vicesimo quarto, Pontificatus Nostri duodecimo.

 

FRANCISCUS PP.

 

____________________________________


[1] Sermo 198 augm., 2.

[2] Cfr Fontes Franciscani, n. 263.6.10.

[3] Cfr  Litt. ap. Misericordiae vultus (1 Maii 2015), 1-3: AAS 107 (2015), 399.

[4] Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 4.

[5] Litt. enc. Laudato si’ (24 Maii 2015), 50: AAS 107 (2015), 866.

[6] Cfr Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 2267.

[7] Litt. enc. Laudato si’ (24 Maii 2015), 49: AAS 107 (2015), 865.

[8] Litt. enc. Fratres omnes (3 Octobris 2020), 262: AAS 112 (2020), 1062.

[9] Litt. enc Laudato si’ (24 Maii 2015), 51: AAS 107 (2015), 867.

[10] Symbolum Nicaenum: H. Denzinger-A. Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum, definitionum et declarationum de rebus fidei et morum, n. 125.

[11] Ibid.

[12] Symbolum Apostolorum: H. Denzinger-A. Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum, definitionum et declarationum de rebus fidei et morum n. 30.

[13]  Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 1817.

[14] Conc. Oecum. Vat. II, Const. Past. Gaudium et spes, 21.

[15] Missale Romanum, Praefatio I de defunctis.

[16] Confessiones, X, 28.

[17] Litt. enc Spe salvi (30 Novembris 2007), 47: AAS 99 (2007), 1023-1024.

[18] Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 1472.

[19] Litt. ap. Apostolorum limina (23 Maii 1974), II: AAS 71 (1974), 294.

[20] Nican Mopohua, n. 119.

[21] Conc. Oecum. Vat. II, Const. Dogm. Lumen gentium, 68.

 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana