Index   Back Top Print

[ EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOANNI S.R.E. CARD. VILLOT
A PUBLICIS ECCLESIAE NEGOTIIS,
S.R.E. CAMERARIO

 

Venerabili Fratri Nostro
Ioanni S.R.E. Card. Villot
a publicis Ecclesiae negotiis, S.R.E. Camerario 

Quoniam in eo est, ut aerium iter in dissitas regiones instituamus – videlicet in Mexicum Nos conferemus atque etiam in una e Magnis Antillis brevi morabimur – consentaneum est, ut negotiis in hac Apostolica Sede per absentiae Nostrae tempus gerendis, quod a die XXV mensis Ianuarii ad diem I Februarii hoc anno ducetur, provide consulamus.

Itaque tibi, Venerabilis Frater Noster, qui gemino fungeris munere Cardinalis a publicis Ecclesiae negotiis et S.R.E. Camerarii, omnes opportunas canonicas facultates ad ipsius Camerarii partes obeundas, prout rerum adiuncta postulabunt, in idem temporis spatium largimur.

Nominatim vero potestatem tibi delegamus concedendi, absentiae Nostrae tempore, si periculum sit in mora et servatis servandis, omnia indulta, facultates et gratias, quae Nosmet ipsi tribuere solemus, itemque prospiciendi, si casus peculiariter gravis occurrat, regimini alicuius dioecesis per Administratoris Apostolici nominationem.

Te denique bumane rogamus, ut assiduis precibus Nos adiuves in eiusmodi itinere constitutos, qui eo vehementer contendimus, ut gloria Dei propagetur, cultus Beatae Mariae Virginis foveatur et Ecclesiae, praesertim in America Latina, quam maximae utilitates obveniant. Certi prorsus de tua sollertia et officii diligentia, tibi, Venerabilis Frater Noster, Apostolicam Benedictionem, benevolentiae Nostrae testem, libentissime impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIII mensis Ianuarii, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PAULUS PP. II



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana